Znaleziono 472 Wyniki dla: Filium
Et elegit Iudas Eupolemum filium Ioannis filii Accos et Iasonem filium Eleazari et misit eos Romam constituere cum illis amicitiam et societatem (Liber I Maccabaeorum 8, 17)
Tryphon autem erat quidam partium Alexandri prius et vidit quoniam omnis exercitus murmurabat contra Demetrium et ivit ad Imalcue Arabem, qui nutriebat Antiochum filium Alexandri; (Liber I Maccabaeorum 11, 39)
Elegimus itaque Numenium Antiochi filium et Antipatrem Iasonis filium et misimus ad Romanos renovare cum eis amicitiam et societatem pristinam; (Liber I Maccabaeorum 12, 16)
Et misit Ionathan filium Absalomi et cum eo exercitum magnum in Ioppen et, eiectis his, qui erant in ea, remansit illic in ea. (Liber I Maccabaeorum 13, 11)
Et vidit Simon Ioannem filium suum quod vir esset et posuit eum ducem virtutum universarum; et habitavit in Gazaris. (Liber I Maccabaeorum 13, 54)
sed et de proeliis, quae pertinent ad Antiochum Epiphanem et filium eius Eupatorem, (Liber II Maccabaeorum 2, 20)
Et cum vincere Oniam non posset, venit ad Apollonium Tharseae filium, qui eo tempore erat dux Coelesyriae et Phoenicis, (Liber II Maccabaeorum 3, 5)
Ad haec autem considerans de proximo potentes et vicinos regno temporibus insidiantes et eventum exspectantes, designavi filium Antiochum regem, quem saepe recurrens in superiora regna plurimis vestrum committebam et commendabam; et scripsi ad eum, quae subiecta sunt. (Liber II Maccabaeorum 9, 25)
Oro itaque vos et peto memores beneficiorum publice et privatim, ut unusquisque conservet hanc, quam habetis benevolentiam in me et in filium. (Liber II Maccabaeorum 9, 26)
Transferebat autem corpus Philippus collactaneus eius, qui etiam metuens filium Antiochi ad Ptolemaeum Philometorem in Aegyptum se contulit. (Liber II Maccabaeorum 9, 29)
Qui parcit virgae, odit filium suum; qui autem diligit illum, instanter erudit. (Liber Proverbiorum 13, 24)
Erudi filium tuum, dum spes est; ad interfectionem autem eius ne ponas animam tuam. (Liber Proverbiorum 19, 18)