Znaleziono 534 Wyniki dla: Filios
Revertimini, filiae meae, abite; iam enim senectute confecta sum nec apta vinculo coniugali; etiamsi possem hac nocte concipere et parere filios, (Liber Ruth 1, 12)
Saturati prius pro pane se locaverunt, et famelici non eguerunt amplius. Sterilis peperit plurimos, et, quae multos habebat filios, emarcuit. (Liber I Samuelis 2, 5)
Visitavit ergo Dominus Annam, et concepit et peperit tres filios et duas filias. Et crevit puer Samuel apud Dominum. (Liber I Samuelis 2, 21)
Quare calce abicitis victimam meam et munera mea, quae praecepi, ut offerrentur in templo, et magis honorasti filios tuos quam me, ut impinguaremini primitiis omnis sacrificii Israel populi mei? (Liber I Samuelis 2, 29)
Praedixi enim ei quod iudicaturus essem domum eius in aeternum propter iniquitatem, eo quod noverat filios suos contemnere Deum et non corripuit eos. (Liber I Samuelis 3, 13)
Et convenerunt in Maspha hauseruntque aquam et effuderunt in conspectu Domini et ieiunaverunt in die illa et dixerunt ibi: “Peccavimus Domino”. Iudicavitque Samuel filios Israel in Maspha. (Liber I Samuelis 7, 6)
Factum est autem cum senuis set, Samuel posuit filios suos iu dices Israel. (Liber I Samuelis 8, 1)
et ait: “Hoc erit ius regis, qui imperaturus est vobis: Filios vestros tollet et ponet in curribus suis facietque sibi equites, et current ante quadrigas eius; (Liber I Samuelis 8, 11)
et ait ad filios Israel: “Haec dicit Dominus, Deus Israel: Ego eduxi Israel de Aegypto et erui vos de manu Aegyptiorum et de manu omnium regnorum, quae affligebant vos. (Liber I Samuelis 10, 18)
At Saul, confirmato regno super Israel, pugnabat per circuitum adversum omnes inimicos eius: contra Moab et filios Ammon et Edom et reges Soba et Philisthaeos; et, quocumque se verterat, superabat. (Liber I Samuelis 14, 47)
Et ait: “Pacificus; ad immolandum Domino veni. Sanctificamini et venite mecum, ut immolem”. Sanctificavit ergo Isai et filios eius et vocavit eos ad sacrificium. (Liber I Samuelis 16, 5)
Adduxit itaque Isai septem filios suos coram Samuele, et ait Samuel ad Isai: “Non elegit Dominus ex istis”. (Liber I Samuelis 16, 10)