Znaleziono 469 Wyniki dla: Filiorum
Tollens autem Iosaba filia regis Ioram soror Ochoziae Ioas filium Ochoziae furata est eum de medio filiorum regis, qui interficiebantur, et nutricem eius in cubiculo lectulorum, et absconderunt eum a facie Athaliae, ut non interficeretur. (Liber II Regum 11, 2)
Et ambulaverunt iuxta ritus gentium, quas consumpserat Dominus in conspectu filiorum Israel et regum Israel, qui similiter fecerant. (Liber II Regum 17, 8)
Fecitque malum in conspectu Domini iuxta abominationes gentium, quas delevit Dominus a facie filiorum Israel. (Liber II Regum 21, 2)
Illi vero non audierunt, sed seducti sunt a Manasse, ut facerent malum plus quam gentes, quas contrivit Dominus a facie filiorum Israel. (Liber II Regum 21, 9)
Excelsa quoque, quae erant ex adverso Ierusalem ad dexteram partem montis Perditionis, quae aedificaverat Salomon rex Israel Astharoth idolo Sidoniorum et Chamos idolo Moab et Melchom idolo filiorum Ammon, polluit rex; (Liber II Regum 23, 13)
Immisitque ei Dominus turmas Chaldaeorum et turmas Syriae, turmas Moab et turmas filiorum Ammon; et immisit eas in Iudam, ut disperderent eum iuxta verbum Domini, quod locutus erat per servos suos prophetas. (Liber II Regum 24, 2)
Porro Aram genuit Aminadab, Aminadab autem genuit Naasson principem filiorum Iudae, (Liber I Paralipomenon 2, 10)
Filii Semei sedecim et filiae sex; fratres autem eius non habuerunt filios multos, et universa cognatio eorum non potuit adaequare summam filiorum Iudae. (Liber I Paralipomenon 4, 27)
Et haec habitacula eorum per castra atque confinia, filiorum scilicet Aaron ex cognatione Caathitarum; ipsis enim sorte contigerat. (Liber I Paralipomenon 6, 39)
dederuntque per sortem ex tribu filiorum Iudae et ex tribu filiorum Simeon et ex tribu filiorum Beniamin urbes has, quas vocaverunt nominibus suis. (Liber I Paralipomenon 6, 50)
Et his, qui erant ex cognationibus filiorum Caath, fuerunt civitates in terminis eorum de tribu Ephraim. (Liber I Paralipomenon 6, 51)
Porro ex dimidia tribu Manasse Thanach et suburbana eius, Ieblaam et suburbana eius, his videlicet qui de cognationibus filiorum Caath reliqui erant. (Liber I Paralipomenon 6, 55)