Znaleziono 469 Wyniki dla: Filiorum
Et misit Iephte nuntios ad regem filiorum Ammon, qui ex persona sua dicerent: “Quid mihi et tibi est, quia venisti contra me, ut invaderes terram meam?”. (Liber Iudicum 11, 12)
“Haec dicit Iephte: Non tulit Israel terram Moab nec terram filiorum Ammon. (Liber Iudicum 11, 15)
Noluitque acquiescere rex filiorum Ammon verbis Iephte, quae per nuntios mandaverat. (Liber Iudicum 11, 28)
qui aediculam Dei habens fecit ephod ac theraphim implevitque unius filiorum suorum manum, et factus est ei sacerdos. (Liber Iudicum 17, 5)
Tradite homines filios Belial in Gabaa, qui hoc flagitium perpetrarunt, ut moriantur, et auferatur malum de Israel”. Qui noluerunt fratrum suorum filiorum Israel audire mandatum, (Liber Iudicum 20, 13)
Percussitque eos Dominus in conspectu filiorum Israel, et interfecerunt ex eis in illo die viginti quinque milia et centum viros, omnes bellatores et educentes gladium. (Liber Iudicum 20, 35)
Et elegi eum ex omnibus tribubus Israel mihi in sacerdotem, ut ascenderet ad altare meum et adoleret mihi incensum et portaret ephod coram me; et dedi domui patris tui omnia de sacrificiis filiorum Israel. (Liber I Samuelis 2, 28)
Et recensuit eos in Bezec: fueruntque filiorum Israel trecenta milia; virorum autem Iudae triginta milia. (Liber I Samuelis 11, 8)
Videntes autem quod Naas rex filiorum Ammon venisset adversum vos, dixistis mihi: “Nequaquam, sed rex imperabit nobis!”, cum Dominus Deus vester regnaret in vobis. (Liber I Samuelis 12, 12)
Et ait Saul ad Ahiam: “Applica ephod”. Ipse enim portabat ephod in die illa in conspectu filiorum Israel. (Liber I Samuelis 14, 18)
Abierunt autem tres filii eius maiores post Saul in proelium; et nomina trium filiorum eius, qui perrexerant ad bellum: Eliab primogenitus et secundus Abinadab tertiusque Samma. (Liber I Samuelis 17, 13)
surrexerunt omnes viri fortissimi et ambulaverunt tota nocte et tulerunt cadaver Saul et cadavera filiorum eius de muro Bethsan; veneruntque Iabes et combusserunt ea ibi. (Liber I Samuelis 31, 12)