Znaleziono 1389 Wyniki dla: Filii
Cumque in orbem transissent dies convivii, mittebat ad eos Iob et sanctificabat illos; consurgensque diluculo offerebat holocausta pro singulis. Dicebat enim: “Ne forte peccaverint filii mei et benedixerint Deo in cordibus suis”. Sic faciebat Iob cunctis diebus. (Liber Iob 1, 5)
Quadam autem die, cum venissent filii Dei, ut assisterent coram Domino, affuit inter eos etiam Satan. (Liber Iob 1, 6)
Cum autem quadam die filii et filiae eius comederent et biberent vinum in domo fratris sui primogeniti, (Liber Iob 1, 13)
Factum est autem, cum quadam die venissent filii Dei, ut starent coram Domino, venit quoque Satan inter eos, ut staret in conspectu eius. (Liber Iob 2, 1)
Longe fient filii eius a salute et conterentur in porta, et non erit qui eruat. (Liber Iob 5, 4)
Et si filii tui peccaverunt ei, et dimisit eos in manu iniquitatis suae, (Liber Iob 8, 4)
Sive nobiles fuerint filii eius, non novit; sive ignobiles, non intellegit. (Liber Iob 14, 21)
Filii eius satagent complacere pauperibus, et manus illius reddent ei possessionem suam. (Liber Iob 20, 10)
Si multiplicati fuerint filii eius, in gladio erunt, et nepotes eius non saturabuntur pane. (Liber Iob 27, 14)
Non calcaverunt eam filii superbiae, nec pertransivit per eam leaena. (Liber Iob 28, 8)
filii stultorum et ignobilium et de terra penitus exturbati. (Liber Iob 30, 8)
cum clamarent simul astra matutina, et iubilarent omnes filii Dei? (Liber Iob 38, 7)