Znaleziono 1389 Wyniki dla: Filii
Metabuntur autem castra filii Israel, unusquisque per turmas et cuneos atque exercitum suum. (Liber Numeri 1, 52)
Fecerunt ergo filii Israel iuxta omnia, quae praeceperat Dominus Moysi. (Liber Numeri 1, 54)
“Singuli per turmas, signa atque vexilla et domos patrum suorum castrametabuntur filii Israel per gyrum tabernaculi conventus. (Liber Numeri 2, 2)
Feceruntque filii Israel iuxta omnia, quae mandaverat Dominus: castrametati sunt per vexilla sua et profecti per tribus ad domos patrum suorum. (Liber Numeri 2, 34)
et inventi sunt filii Levi per nomina sua Gerson et Caath et Merari. (Liber Numeri 3, 17)
filii Caath secundum familias suas: Amram et Isaar, Hebron et Oziel; (Liber Numeri 3, 19)
filii Merari secundum familias suas: Moholi et Musi. Hae sunt familiae Levi per domos patrum suorum. (Liber Numeri 3, 20)
Ingredientur Aaron et filii eius, quando movenda sunt castra, et deponent velum, quod pendet ante fores, involventque eo arcam testimonii; (Liber Numeri 4, 5)
Cumque involverint Aaron et filii eius sanctuarium et omnia vasa eius in commotione castrorum, tunc intrabunt filii Caath, ut portent involuta, et non tangent sanctuarium, ne moriantur. Ista sunt onera filiorum Caath in tabernaculo conventus. (Liber Numeri 4, 15)
Ad curam Eleazari filii Aaron sacerdotis pertinet oleum ad concinnandas lucernas et gratissimum incensum et oblatio, quae semper offertur, et oleum unctionis et quidquid ad cultum habitaculi pertinet omniumque vasorum, quae in sanctuario sunt”. (Liber Numeri 4, 16)
sed hoc facite eis, ut vivant et non moriantur, quando appropinquant ad sancta sanctorum: Aaron et filii eius intrabunt ipsique disponent opera singulorum et divident quid portare quis debeat. (Liber Numeri 4, 19)
Iubente Aaron et filiis eius, portabunt filii Gerson, et scient singuli cui debeant oneri mancipari. (Liber Numeri 4, 27)