Znaleziono 246 Wyniki dla: Facie
BETH. Cum convertuntur inimici mei retrorsum, infirmantur et pereunt a facie tua. (Liber Psalmorum 9, 4)
Hae sunt omnes cogitationes eius; prosperantur viae illius in omni tempore. Excelsa nimis iudicia tua a facie eius; omnes inimicos suos aspernatur. (Liber Psalmorum 10, 5)
a facie impiorum, qui me afflixerunt. Inimici mei in furore circumdederunt me, (Liber Psalmorum 17, 9)
Timeat Dominum omnis terra, a facie autem eius formident omnes inhabitantes orbem. (Liber Psalmorum 33, 8)
Non est sanitas in carne mea a facie indignationis tuae, non est pax ossibus meis a facie peccatorum meorum. (Liber Psalmorum 38, 4)
Putruerunt et corrupti sunt livores mei a facie insipientiae meae. (Liber Psalmorum 38, 6)
a voce exprobrantis et obloquentis, a facie inimici et ultoris. (Liber Psalmorum 44, 17)
Ne proicias me a facie tua et spiritum sanctum tuum ne auferas a me. (Liber Psalmorum 51, 13)
Dedisti metuentibus te signum, ut fugiant a facie arcus. (Liber Psalmorum 60, 6)
Quia factus es spes mea, turris fortitudinis a facie inimici. (Liber Psalmorum 61, 4)
Exsurgit Deus, et dissipantur inimici eius; et fugiunt, qui oderunt eum, a facie eius. (Liber Psalmorum 68, 2)
Sicut dissipatur fumus, tu dissipas; sicut fluit cera a facie ignis, sic pereunt peccatores a facie Dei. (Liber Psalmorum 68, 3)