Znaleziono 4294 Wyniki dla: Fé
Si quis autem superaedificat supra fundamentum aurum, argentum, lapides pretiosos, ligna, fenum, stipulam, (Epistula I ad Corinthios 3, 12)
uniuscuiusque opus manifestum erit; dies enim declarabit: quia in igne revelatur, et uniuscuiusque opus quale sit ignis probabit. (Epistula I ad Corinthios 3, 13)
Itaque nolite ante tempus quidquam iudicare, quoadusque veniat Dominus, qui et illuminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium; et tunc laus erit unicuique a Deo. (Epistula I ad Corinthios 4, 5)
Et vos inflati estis et non magis luctum habuistis, ut tollatur de medio vestrum, qui hoc opus fecit? (Epistula I ad Corinthios 5, 2)
Non bona gloriatio vestra. Nescitis quia modicum fermentum totam massam corrumpit? (Epistula I ad Corinthios 5, 6)
Expurgate vetus fermentum, ut sitis nova consparsio, sicut estis azymi. Etenim Pascha nostrum immolatus est Christus! (Epistula I ad Corinthios 5, 7)
Itaque festa celebremus, non in fermento veteri neque in fermento malitiae et nequitiae, sed in azymis sinceritatis et veritatis. (Epistula I ad Corinthios 5, 8)
Nam eos, qui foris sunt, Deus iudicabit. Auferte malum ex vobis ipsis! (Epistula I ad Corinthios 5, 13)
Iam quidem omnino defectio est vobis, quod iudicia habetis inter vosmetipsos! Quare non magis iniuriam accipitis, quare non magis fraudem patimini? (Epistula I ad Corinthios 6, 7)
Fugite fornicationem! Omne peccatum, quodcumque fecerit homo, extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus suum peccat. (Epistula I ad Corinthios 6, 18)
Videte autem, ne forte haec licentia vestra offendiculum fiat infirmis. (Epistula I ad Corinthios 8, 9)
Mea defensio apud eos, qui me interrogant, haec est. (Epistula I ad Corinthios 9, 3)