Znaleziono 720 Wyniki dla: Eva
Et luctatus est cum angelo et praevaluit; flevit et deprecatus est eum. In Bethel invenit eum et ibi locutus est nobiscum (Prophetia Osee 12, 5)
Iuxta pascua sua saturati sunt et saturati elevaverunt cor suum, propterea obliti sunt mei. (Prophetia Osee 13, 6)
“Sanabo praevaricationem eorum, diligam eos spontanee, quia aversus est furor meus ab eis. (Prophetia Osee 14, 5)
Qui sapiens est, intellegat ista; intellegens sciat haec! Quia rectae viae Domini, et iusti ambulabunt in eis; praevaricatores vero corruent in eis. (Prophetia Osee 14, 10)
Depopulata est regio; luxit humus, quoniam devastatum est triticum, defecit mustum, elanguit oleum. (Prophetia Ioel 1, 10)
Vinea exaruit, et ficus elanguit, malogranatum et palma et malum et omnia ligna agri aruerunt, quia evanuit gaudium a filiis hominum. (Prophetia Ioel 1, 12)
In die cum visitavero praevaricationes Israel, super eum visitabo et super altaria Bethel, et amputabuntur cornua altaris et cadent in terram; (Prophetia Amos 3, 14)
Iuravit Dominus Deus in sanctitate sua: “Ecce dies venient super vos, et levabunt vos in contis et posteros vestros in hamis piscatoriis; (Prophetia Amos 4, 2)
“Venite in Bethel et impie agite, ad Galgalam et multiplicate praevaricationem; et offerte mane victimas vestras, tribus diebus decimas vestras, (Prophetia Amos 4, 4)
Ex te exivit cogitans contra Dominum malitiam, mente pertractans praevaricationem. (Prophetia Nahum 1, 11)
Ecce super montes pedes evan gelizantis et annuntiantis pacem. Celebra, Iuda, festivitates tuas et redde vota tua, quia non adiciet ultra ut pertranseat in te Belial: totus interiit. (Prophetia Nahum 2, 1)
“Ecce ego ad te, dicit Dominus exercituum; et levabo vestimentum tuum in faciem tuam et ostendam gentibus nuditatem tuam et regnis ignominiam tuam. (Prophetia Nahum 3, 5)