Znaleziono 4238 Wyniki dla: Eum
Et ait rex ad virum Dei: “Deprecare faciem Domini Dei tui et ora pro me, ut restituatur manus mea mihi”. Oravit vir Dei faciem Domini, et reversa est manus regis ad eum et facta est sicut prius fuerat. (Liber I Regum 13, 6)
et abiit post virum Dei et invenit eum sedentem subtus terebinthum et ait illi: “Tune es vir Dei, qui venisti de Iuda?”. Respondit ille: “Ego sum”. (Liber I Regum 13, 14)
Dixit ad eum: “Veni mecum domum, ut comedas panem”. (Liber I Regum 13, 15)
Qui ait illi: “Et ego propheta sum similis tui; et angelus locutus est mihi in sermone Domini dicens: “Reduc eum tecum in domum tuam, et comedat panem et bibat aquam””. Fefellit eum (Liber I Regum 13, 18)
Cumque sederent ad mensam, factus est sermo Domini ad prophetam, qui reduxerat eum, (Liber I Regum 13, 20)
Cumque comedisset panem et bibisset, stravit sibi asinum prophetae, qui reduxerat eum; (Liber I Regum 13, 23)
et, cum abisset, invenit eum leo in via et occidit, et erat cadaver eius proiectum in itinere; asinus autem stabat iuxta illum, et leo stabat iuxta cadaver. (Liber I Regum 13, 24)
Quod cum audisset propheta ille, qui reduxerat eum de via, ait: “Vir Dei est, qui inoboediens fuit ori Domini, et tradidit eum Dominus leoni; et confregit eum et occidit iuxta verbum Domini, quod locutus est ei”. (Liber I Regum 13, 26)
Tulit ergo prophetes cadaver viri Dei et posuit illud super asinum et reversus intulit in civitatem prophetae senis, ut plangerent eum et sepelirent. (Liber I Regum 13, 29)
Et posuit cadaver eius in sepulcro suo, et planxerunt eum: “Heu, heu, mi frater!”. (Liber I Regum 13, 30)
Cumque sepelissent eum, dixit ad filios suos: “Cum mortuus fuero, sepelite me in sepulcro, in quo vir Dei sepultus est; iuxta ossa eius ponite ossa mea. (Liber I Regum 13, 31)
Vade et dic Ieroboam: “Haec dicit Dominus, Deus Israel: Quia exaltavi te de medio populi et dedi te ducem super populum meum Israel (Liber I Regum 14, 7)