Znaleziono 4238 Wyniki dla: Eum
Quae respondens ait: “Domine mi, tu iurasti per Dominum Deum tuum ancillae tuae: “Salomon filius tuus regnabit post me, et ipse sedebit in solio meo”; (Liber I Regum 1, 17)
et nuntiaverunt regi dicentes: “Adest Nathan propheta”. Cumque introisset ante conspectum regis et adorasset eum pronus in terram, (Liber I Regum 1, 23)
dixit Nathan: “Domine mi rex, tu ergo dixisti: “Adonias regnet post me, et ipse sedeat super thronum meum”? (Liber I Regum 1, 24)
Numquid a domino meo rege exivit hoc verbum, et mihi non indicasti servo tuo quis sessurus esset super thronum domini mei regis post eum?”. (Liber I Regum 1, 27)
Et respondit rex David dicens: “Vocate ad me Bethsabee”. Quae cum fuisset ingressa coram rege et stetisset ante eum, (Liber I Regum 1, 28)
quia, sicut iuravi tibi per Dominum, Deum Israel, dicens: Salomon filius tuus regnabit post me et ipse sedebit super solium meum pro me, sic faciam hodie”. (Liber I Regum 1, 30)
dixit ad eos: “Tollite vobiscum servos domini vestri et imponite Salomonem filium meum, super mulam meam et ducite eum in Gihon, (Liber I Regum 1, 33)
et ungat eum ibi Sadoc sacerdos et Nathan propheta in regem super Israel, et canetis bucina atque dicetis: “Vivat rex Salomon!”. (Liber I Regum 1, 34)
Et ascendetis post eum, et veniet et sedebit super solium meum, et ipse regnabit pro me; illique praecipiam, ut sit dux super Israel et super Iudam”. (Liber I Regum 1, 35)
Descendit ergo Sadoc sacerdos et Nathan propheta et Banaias filius Ioiadae et Cherethi et Phelethi, et imposuerunt Salomonem super mulam regis David et adduxerunt eum in Gihon. (Liber I Regum 1, 38)
Et ascendit universa multitudo post eum, et populus canebat tibiis et laetabatur gaudio magno, et insonuit terra ad clamorem eorum. (Liber I Regum 1, 40)
misitque cum eo Sadoc sacerdotem et Nathan prophetam et Banaiam filium Ioiadae et Cherethi et Phelethi, et imposuerunt eum super mulam regis; (Liber I Regum 1, 44)