Znaleziono 4238 Wyniki dla: Eum
At illi iterum clamaverunt: “Crucifige eum!”. (Evangelium secundum Marcum 15, 13)
Pilatus vero dicebat eis: “Quid enim mali fecit?”. At illi magis clamaverunt: “Crucifige eum!”. (Evangelium secundum Marcum 15, 14)
Milites autem duxerunt eum intro in atrium, quod est praetorium, et convocant totam cohortem. (Evangelium secundum Marcum 15, 16)
Et induunt eum purpuram et imponunt ei plectentes spineam coronam; (Evangelium secundum Marcum 15, 17)
et coeperunt salutare eum: “Ave, rex Iudaeorum!”, (Evangelium secundum Marcum 15, 18)
et percutiebant caput eius arundine et conspuebant eum et ponentes genua adorabant eum. (Evangelium secundum Marcum 15, 19)
Et postquam illuserunt ei, exuerunt illum purpuram et induerunt eum vestimentis suis. Et educunt illum, ut crucifigerent eum. (Evangelium secundum Marcum 15, 20)
Et angariant praetereuntem quempiam Simonem Cyrenaeum venientem de villa, patrem Alexandri et Rufi, ut tolleret crucem eius. (Evangelium secundum Marcum 15, 21)
Et crucifigunt eum et dividunt vestimenta eius, mittentes sortem super eis, quis quid tolleret. (Evangelium secundum Marcum 15, 24)
Erat autem hora tertia, et crucifixerunt eum. (Evangelium secundum Marcum 15, 25)
Et praetereuntes blasphemabant eum moventes capita sua et dicentes: “Vah, qui destruit templum et in tribus diebus aedificat; (Evangelium secundum Marcum 15, 28)
Currens autem unus et implens spongiam aceto circumponensque calamo potum dabat ei dicens: “Sinite, videamus, si veniat Elias ad deponendum eum”. (Evangelium secundum Marcum 15, 36)