Znaleziono 4238 Wyniki dla: Eum
Totus autem mons Sinai fumabat, eo quod descendisset Dominus super eum in igne, et ascenderet fumus ex eo quasi de fornace. Et tremuit omnis mons vehementer. (Liber Exodus 19, 18)
dixit ad eum: “Descende et contestare populum, ne velit transcendere terminos ad videndum Dominum, et pereat ex eis plurima multitudo. (Liber Exodus 19, 21)
Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum, nec enim habebit insontem Dominus eum, qui assumpserit nomen Domini Dei sui frustra. (Liber Exodus 20, 7)
Sex enim diebus fecit Dominus caelum et terram et mare et omnia, quae in eis sunt, et requievit in die septimo; idcirco benedixit Dominus diei sabbati et sanctificavit eum. (Liber Exodus 20, 11)
Quod si altare lapideum feceris mihi, non aedificabis illud de sectis lapidibus; si enim levaveris cultrum super eo, polluetur. (Liber Exodus 20, 25)
Non ascendes per gradus ad altare meum, ne reveletur turpitudo tua. (Liber Exodus 20, 26)
Si emeris servum Hebraeum, sex annis serviet tibi; in septimo egredietur liber gratis. (Liber Exodus 21, 2)
Quod si dixerit servus: "Diligo dominum meum et uxorem ac liberos, non egrediar liber", (Liber Exodus 21, 5)
afferet eum dominus ad Deum et applicabit eum ad ostium vel postes perforabitque aurem eius subula; et erit ei servus in saeculum. (Liber Exodus 21, 6)
Si quis de industria occiderit proximum suum et per insidias, ab altari meo evelles eum, ut moriatur. (Liber Exodus 21, 14)
Qui furatus fuerit hominem sive vendiderit eum sive inventus fuerit in manu eius, morte moriatur. (Liber Exodus 21, 16)
Quod si bos cornupeta fuerit ab heri et nudiustertius, et contestati sunt dominum eius, nec recluserit eum, occideritque virum aut mulierem: et bos lapidibus obruetur, et dominum illius occident. (Liber Exodus 21, 29)