Znaleziono 4238 Wyniki dla: Eum
Clauserat enim eum Sedecias rex Iudae dicens: “Quare vaticinaris dicens: “Haec dicit Dominus: Ecce ego dabo civitatem istam in manu regis Babylonis, et capiet eam; (Liber Ieremiae 32, 3)
et in Babylonem ducet Sedeciam, et ibi erit, donec visitem eum, ait Dominus; si autem dimicaveritis adversum Chaldaeos, nihil prosperum habebitis”?”. (Liber Ieremiae 32, 5)
Ecce Hanameel filius Sellum patruelis tuus veniet ad te dicens: “Eme tibi agrum meum, qui est in Anathoth; tibi enim competit ex propinquitate, ut emas”. (Liber Ieremiae 32, 7)
Et venit ad me Hanameel filius patrui mei secundum verbum Domini ad vestibulum custodiae et ait ad me: “Posside agrum meum, qui est in Anathoth in terra Beniamin, quia tibi competit hereditas, et tu propinquus es, ut possideas”. Intellexi autem quod verbum Domini esset (Liber Ieremiae 32, 8)
Et posuerunt idola sua in domo, super quam invocatum est nomen meum, ut polluerent eam; (Liber Ieremiae 32, 34)
et aedificaverunt excelsa Baal, quae sunt in valle Benennom, ut initiarent filios suos et filias suas Moloch; quod non mandavi eis, nec ascendit in cor meum, ut facerent abominationem hanc et in peccatum deducerent Iudam”. (Liber Ieremiae 32, 35)
Et erunt mihi in populum, et ego ero eis in Deum. (Liber Ieremiae 32, 38)
Et feriam eis pactum sempiternum et non desinam eis benefacere et timorem meum dabo in corde eorum, ut non recedant a me. (Liber Ieremiae 32, 40)
“Haec dicit Dominus: Si irritum potest fieri pactum meum cum die et pactum meum cum nocte, ut non sit dies et nox in tempore suo, (Liber Ieremiae 33, 20)
et pactum meum irritum esse poterit cum David servo meo, ut non sit ex eo filius, qui regnet in throno eius, et cum Levitis sacerdotibus ministris meis. (Liber Ieremiae 33, 21)
“Numquid non vidisti quid populus hic locutus sit dicens: “Duae cognationes, quas elegerat Dominus, abiectae sunt”, et populum meum despexerunt, eo quod non sit ultra gens coram eis? (Liber Ieremiae 33, 24)
Haec dicit Dominus: Si pactum meum inter diem et noctem et leges caelo et terrae non posui, (Liber Ieremiae 33, 25)