Znaleziono 4238 Wyniki dla: Eum
Quo abiit dilectus tuus, o pulcherrima mulierum? Quo declinavit dilectus tuus, et quaeremus eum tecum? (Canticum Canticorum 6, 1)
Quis mihi det te fratrem meum, sugentem ubera matris meae, ut inveniam te foris et deosculer te, et iam me nemo despiciat? (Canticum Canticorum 8, 1)
Aquae multae non potuerunt exstinguere caritatem, nec flumina obruent illam; si dederit homo omnem substantiam domus suae pro dilectione, quasi nihil despicient eum. (Canticum Canticorum 8, 7)
Si murus est, aedificemus super eum propugnacula argentea; si ostium est, compingamus illud tabulis cedrinis. (Canticum Canticorum 8, 9)
Tamquam scoria aestimati sumus ab illo, et abstinet se a viis nostris tamquam ab immunditiis; beata dicit novissima iustorum et gloriatur patrem se habere Deum. (Liber Sapientiae 2, 16)
si enim est verus filius Dei, suscipiet illum et liberabit eum de manibus contrariorum. (Liber Sapientiae 2, 18)
Contumelia et tormento interrogemus eum, ut sciamus modestiam eius et probemus patientiam illius; (Liber Sapientiae 2, 19)
morte turpissima condemnemus eum: erit enim ei visitatio ex sermonibus illius”. (Liber Sapientiae 2, 20)
Melius est absque liberis esse cum virtute; immortalitas est enim in memoria illius, quoniam et apud Deum nota est et apud homines. (Liber Sapientiae 4, 1)
Infinitus enim thesaurus est hominibus; quem qui acquisierunt, ad amicitiam in Deum se paraverunt propter disciplinae dona commendati. (Liber Sapientiae 7, 14)
Nihil enim diligit Deus, nisi eum, qui cum sapientia inhabitat. (Liber Sapientiae 7, 28)
Haec venditum iustum non dereliquit, sed a peccato liberavit eum; (Liber Sapientiae 10, 13)