Znaleziono 4238 Wyniki dla: Eum
et ubicumque inveniebatur apud aliquem liber testamenti, et si quis consentiebat legi, constitutio regis interficiebat eum. (Liber I Maccabaeorum 1, 57)
Et vidit Matthathias et zelatus est, et contremuerunt renes eius; et attulit iram secundum iudicium et insiliens trucidavit eum super aram. (Liber I Maccabaeorum 2, 24)
Et cogitaverunt in die illa dicentes: “Omnis homo, quicumque venerit ad nos in bello die sabbatorum, pugnemus adversus eum et non moriemur omnes, sicut mortui sunt fratres nostri in occultis”. (Liber I Maccabaeorum 2, 41)
Et ita cogitate per generationem et generationem, quia omnes, qui sperant in eum, non infirmabuntur. (Liber I Maccabaeorum 2, 61)
Et defunctus est anno centesimo et quadragesimo sexto; et sepultus est in sepulcris patrum suorum in Modin, et planxerunt eum omnis Israel planctu magno. (Liber I Maccabaeorum 2, 70)
Et adiuvabant eum omnes fratres eius et universi, qui se coniunxerant patri eius; et proeliabantur proelium Israel cum laetitia. (Liber I Maccabaeorum 3, 2)
Et cognovit Iudas et exiit obviam illi; et percussit eum et occidit, et ceciderunt vulnerati multi, et reliqui fugerunt. (Liber I Maccabaeorum 3, 11)
Et persequebantur eum in descensu Bethoron usque ad campum, et ceciderunt ex eis octingenti viri; reliqui autem fugerunt in terram Philisthim. (Liber I Maccabaeorum 3, 24)
et timuit, ne non haberet ut semel et bis in sumptus et donaria, quae dederat antea larga manu, et abundaverat super reges, qui ante eum fuerant. (Liber I Maccabaeorum 3, 30)
Et elegit Lysias Ptolemaeum filium Dorymeni et Nicanorem et Gorgiam viros potentes ex amicis regis (Liber I Maccabaeorum 3, 38)
Et cecidit omnis populus in faciem, et adoraverunt et benedixerunt in caelum eum, qui prosperavit eis; (Liber I Maccabaeorum 4, 55)
Et collocavit illic exercitum, ut servarent eum, et munivit eum ad custodiendam Bethsuram, ut haberet populus munitionem contra faciem Idumaeae. (Liber I Maccabaeorum 4, 61)