Znaleziono 4238 Wyniki dla: Eum
Tu scis opprobrium meum et confusionem meam et reverentiam meam. - In conspectu tuo sunt omnes, qui tribulant me; (Liber Psalmorum 69, 20)
opprobrium contrivit cor meum, et elangui. Et sustinui, qui simul contristaretur, et non fuit, et qui consolaretur, et non inveni. (Liber Psalmorum 69, 21)
Fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum et in retributiones et in scandalum. (Liber Psalmorum 69, 23)
Laudabo nomen Dei cum cantico et magnificabo eum in laude. (Liber Psalmorum 69, 31)
Videant humiles et laetentur; quaerite Deum, et vivet cor vestrum, (Liber Psalmorum 69, 33)
Deus, in adiutorium meum intende; Domine, ad adiuvandum me festina. (Liber Psalmorum 70, 2)
Esto mihi in rupem praesidii et in domum munitam, ut salvum me facias, quoniam fortitudo mea et refugium meum es tu. (Liber Psalmorum 71, 3)
Repleatur os meum laude tua, tota die magnitudine tua. (Liber Psalmorum 71, 8)
dicentes: “Deus dereliquit eum! Persequimini et comprehendite eum, quia non est qui eripiat”. (Liber Psalmorum 71, 11)
Deus, ne elongeris a me; Deus meus, in auxilium meum festina. (Liber Psalmorum 71, 12)
Os meum annuntiabit iustitiam tuam, tota die salutare tuum: quae dinumerare nescivi. (Liber Psalmorum 71, 15)
Et adorabunt eum omnes reges, omnes gentes servient ei. (Liber Psalmorum 72, 11)