Znaleziono 4238 Wyniki dla: Eum
Exspectabo eum, qui salvum me faciat a spiritu procellae et tempestate”. (Liber Psalmorum 55, 9)
Ego autem ad Deum clamabo, et Dominus salvabit me. (Liber Psalmorum 55, 17)
Exaudiet Deus et humiliabit illos, qui est ante saecula. Non enim est illis commutatio, et non timuerunt Deum. (Liber Psalmorum 55, 20)
Lene super butyrum est os eius, pugna autem cor illius: molliti sunt sermones eius super oleum, et ipsi sunt gladii destricti. - (Liber Psalmorum 55, 22)
Tu vero, Deus, deduces eos in puteum interitus. Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos; ego autem sperabo in te, Domine. (Liber Psalmorum 55, 24)
Magistro chori. Secundum " Ionat elem rehoqim ". David. Miktam. Cum Gath Philistaei eum tenerent. (Liber Psalmorum 56, 1)
Concitabant iurgia, insidiabantur, ipsi calcaneum meum observabant. Sicut quaesierunt animam meam, (Liber Psalmorum 56, 7)
Clamabo ad Deum Altissimum, Deum, qui benefecit mihi. (Liber Psalmorum 57, 3)
Laqueum paraverunt pedibus meis, et incurvavit se anima mea; foderunt ante faciem meam foveam, et ipsi inciderunt in eam. (Liber Psalmorum 57, 7)
Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum; (Liber Psalmorum 57, 8)
Magistro chori. Secundum " Ne destruxeris ". David. Miktam. Quando Saul viros misit, qui domum observarent et eum occiderent. (Liber Psalmorum 59, 1)
Neque delictum neque peccatum in me est, Domine; sine iniquitate mea currunt et praeparantur. Exsurge in occursum meum et vide; (Liber Psalmorum 59, 5)