Znaleziono 4238 Wyniki dla: Eum
Si ergo nunc dicitis: “Quomodo persequemur eum et radicem verbi inveniemus contra eum?”, (Liber Iob 19, 28)
quasi sterquilinium in finem perdetur, et, qui eum viderant, dicent: “Ubi est?”. (Liber Iob 20, 7)
Oculus, qui eum viderat, non videbit, neque ultra intuebitur eum locus suus. (Liber Iob 20, 9)
Venenum aspidum sugebat, et occidet eum lingua viperae. (Liber Iob 20, 16)
Cum satiatus fuerit, arctabitur; et omnis dolor irruet super eum. (Liber Iob 20, 22)
Impleat ventrem suum: emittet Deus in eum iram furoris sui et pluet super illum bellum suum. (Liber Iob 20, 23)
Fugiet arma ferrea et irruet in arcum aereum. (Liber Iob 20, 24)
Sagitta transverberabit corpus eius, et fulgur iecur eius; vadent et venient super eum horribilia. (Liber Iob 20, 25)
Omnes tenebrae absconditae sunt in occultis eius, devorabit eum ignis, qui non succenditur; affligetur relictus in tabernaculo suo. (Liber Iob 20, 26)
Revelabunt caeli iniquitatem eius, et terra consurget adversus eum. (Liber Iob 20, 27)
Quid enim ad eum pertinet de domo sua post se, et si numerus mensium eius recidetur? (Liber Iob 21, 21)
Numquid Deum docebit quispiam scientiam, qui excelsos iudicat? (Liber Iob 21, 22)