Znaleziono 451 Wyniki dla: Esset
Cumque ingressus esset, ut comederet biberetque, ait: “Ite, videte maledictam illam et sepelite eam, quia filia regis est”. (Liber II Regum 9, 34)
Et surrexit et intravit. Deinde profectus est in Samariam; cumque esset ad Betheced Pastorum in via, (Liber II Regum 10, 12)
Factum est ergo cum completum esset holocaustum, praecepit Iehu cursoribus et ducibus suis: “Ingredimini et percutite eos; nullus evadat!”. Percusseruntque eos cursores et duces ore gladii et proiecerunt. Tunc ierunt usque in dabir templi Baal. (Liber II Regum 10, 25)
Pepigit igitur Ioiada foedus inter Dominum et inter regem et inter populum, ut esset populus Domini, et inter regem et populum. (Liber II Regum 11, 17)
Vidit enim Dominus afflictionem Israel amaram nimis, et quod consumpti essent impuber et puber, et non esset qui auxiliaretur Israel. (Liber II Regum 14, 26)
venit Phul rex Assyriorum in terram, et dedit Manahem Phul mille talenta argenti, ut esset ei in auxilio et firmaret regnum eius. (Liber II Regum 15, 19)
Isti sunt reges, qui imperaverunt in terra Edom, antequam esset rex super filios Israel: Bela filius Beor, et nomen civitatis eius Denaba. (Liber I Paralipomenon 1, 43)
Post haec ingressus est Esrom ad filiam Machir patris Galaad et accepit eam, cum ipse esset annorum sexaginta; quae peperit ei Segub. (Liber I Paralipomenon 2, 21)
Cum autem mortuus esset Esrom, ingressus est Chaleb ad Ephratha uxorem Esrom patris sui. Habuit quoque Esrom uxorem Abia, quae peperit ei Ashur patrem Thecue. (Liber I Paralipomenon 2, 24)
ingressusque est ad uxorem suam, quae concepit et peperit filium, et vocavit nomen eius Beria, eo quod in malis domus eius ortus esset. (Liber I Paralipomenon 7, 23)
Iste quoque est numerus principum exercitus, qui venerunt ad David, cum esset in Hebron, ut transferrent regnum Saul ad eum iuxta verbum Domini. (Liber I Paralipomenon 12, 24)
Cognovitque David quod confirmasset eum Dominus in regem super Israel et sublevatum esset regnum suum propter populum eius Israel. (Liber I Paralipomenon 14, 2)