Znaleziono 295 Wyniki dla: Erunt
Craticulamque facies ei in modum retis aeneam, per cuius quattuor angulos erunt quattuor anuli aenei, (Liber Exodus 27, 4)
Facies et atrium habitaculi, in cuius plaga australi contra meridiem erunt tentoria de bysso retorta: centum cubitos unum latus tenebit in longitudine (Liber Exodus 27, 9)
Similiter in latere aquilonis: per longum erunt tentoria centum cubitorum, columnae viginti et bases aeneae eiusdem numeri et unci columnarum anulique earum argentei. (Liber Exodus 27, 11)
In latitudine vero atrii, quae respicit ad occidentem, erunt tentoria per quinquaginta cubitos et columnae decem basesque totidem. (Liber Exodus 27, 12)
In ea quoque atrii latitudine, quae respicit ad orientem, quinquaginta cubiti erunt, (Liber Exodus 27, 13)
et in latere altero erunt tentoria, cubitos obtinentia quindecim, columnae tres et bases totidem. (Liber Exodus 27, 15)
Omnes columnae atrii per circuitum cinctae erunt anulis argenteis, et unci earum erunt argentei et bases aeneae. (Liber Exodus 27, 17)
Haec autem erunt vestimenta, quae facient: pectorale et ephod, tunicam et subuculam textam, tiaram et balteum. Facient vestimenta sancta Aaron fratri tuo et filiis eius, ut sacerdotio fungantur mihi; (Liber Exodus 28, 4)
in quarto chrysolithus, onychinus et beryllus. Inclusi auro erunt per ordines suos. (Liber Exodus 28, 20)
Pones autem in pectorali iudicii Urim et Tummim, quae erunt super cor Aaron, quando ingredietur coram Domino; et gestabit iudicium filiorum Israel super cor suum in conspectu Domini semper. (Liber Exodus 28, 30)
Sanctificabisque omnia, et erunt sancta sanctorum: qui tetigerit ea, sanctificabitur. (Liber Exodus 30, 29)
Dixitque Dominus ad Moysen: “Sume tibi aromata, stacten et onycha, galbanum boni odoris et tus lucidissimum; aequalis ponderis erunt omnia. (Liber Exodus 30, 34)