Mosaico decorativo

Znaleziono 994 Wyniki dla: Erit

  • Etenim ante vindemiam, cum consummatus fuerit flos, et uva germinans maturescens erit, praecidet ramusculos falcibus et propagines abscindet et proiciet; (Liber Isaiae 18, 5)

  • nudabuntur ripae Nili, et omnis planta Nili siccabitur; arescet et non erit. (Liber Isaiae 19, 7)

  • et non erit Aegypto opus, quod faciat, caput vel cauda, palma vel arundo. (Liber Isaiae 19, 15)

  • Et erit terra Iudae Aegypto in pavorem: omnis, qui illius fuerit recordatus, pavebit a facie consilii Domini exercituum, quod ipse cogitavit super eam. (Liber Isaiae 19, 17)

  • In die illa erit altare Domino in medio terrae Aegypti, et titulus iuxta terminum eius Domino. (Liber Isaiae 19, 19)

  • Et erit in signum et in testimonium Domino exercituum in terra Aegypti. Clamabunt enim ad Dominum a facie tribulantium, et mittet eis salvatorem et propugnatorem, qui liberet eos. (Liber Isaiae 19, 20)

  • In die illa erit via de Aegypto in Assyriam; et intrabit Assyrius Aegyptum, et Aegyptius in Assyriam, et servient Aegyptii cum Assyriis. (Liber Isaiae 19, 23)

  • In die illa erit Israel tertius cum Aegypto et Assyria; benedictio in medio terrae, (Liber Isaiae 19, 24)

  • Et erit in die illa: vocabo servum meum Eliachim filium Helciae (Liber Isaiae 22, 20)

  • et induam illum tunicam tuam et cingulo tuo cingam eum et potestatem tuam dabo in manu eius; et erit in patrem habitantibus Ierusalem et domui Iudae. (Liber Isaiae 22, 21)

  • Et dabo clavem domus David super umerum eius; et aperiet, et non erit qui claudat; et claudet, et non erit qui aperiat. (Liber Isaiae 22, 22)

  • Et figam illum paxillum in loco securo, et erit in solium gloriae domui patris sui. (Liber Isaiae 22, 23)


"O amor nada mais é do que o brilho de Deus nos homens". São Padre Pio de Pietrelcina