Znaleziono 994 Wyniki dla: Erit
Non erit semen eius neque progenies in populo suo, nec ullae reliquiae in commoratione eius. (Liber Iob 18, 19)
Nempe, etsi erravi, mecum erit error meus. (Liber Iob 19, 4)
Numquid viro forti brachio erit terra, et acceptus sedebit in ea? (Liber Iob 22, 8)
Mane primo consurgit homicida, interficit egenum et pauperem; per noctem vero erit quasi fur. (Liber Iob 24, 14)
Verumtamen non ad ruinam mittit manum; et in exitio eius erit salvatio. (Liber Iob 30, 24)
Deprecabitur Deum, et placabilis ei erit; et videbit faciem eius in iubilo, et reddet homini iustitiam suam. (Liber Iob 33, 26)
Igitur salvabit te de ore angusto, amplitudo et non angustiae erunt sub te; requies autem mensae tuae erit plena pinguedine. (Liber Iob 36, 16)
Et erit tamquam lignum plantatum secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo; et folium eius non defluet, et omnia, quaecumque faciet, prosperabuntur. (Liber Psalmorum 1, 3)
VAU. Et erit Dominus refugium oppresso, refugium in opportunitatibus, in tribulatione. (Liber Psalmorum 9, 10)
CAPH. Quoniam non in finem oblivio erit pauperis; exspectatio pauperum non peribit in aeternum. (Liber Psalmorum 9, 19)
VAU. Et adhuc pusillum et non erit peccator, et quaeres locum eius et non invenies. (Liber Psalmorum 37, 10)
IOD. Novit Dominus dies immaculatorum, et hereditas eorum in aeternum erit. (Liber Psalmorum 37, 18)