Znaleziono 1195 Wyniki dla: Ergo
Surrexit ergo David et omnis populus, qui erat cum eo, et transierunt Iordanem, donec dilucesceret; et ne unus quidem residuus fuit, qui non transisset fluvium. (Liber II Samuelis 17, 22)
Ad quos rex ait: “Quod vobis rectum videtur, hoc faciam”. Stetit ergo rex iuxta portam; egrediebaturque populus per turmas suas centeni et milleni. (Liber II Samuelis 18, 4)
Et ait Ioab: “Non ita praestolabor coram te”. Tulit ergo tres lanceas in manu sua et infixit eas in corde Absalom, cum adhuc palpitaret haerens in quercu; (Liber II Samuelis 18, 14)
Qui respondit: “Quidquid evenerit, curram”. Et ait ei: “Curre!”. Currens ergo Achimaas per viam regionis transivit Aethiopem. (Liber II Samuelis 18, 23)
Ingressus ergo Ioab ad regem in domo dixit: “Confudisti hodie vultus omnium servorum tuorum, qui salvam fecerunt animam tuam hodie et animam filiorum tuorum et filiarum tuarum et animam uxorum tuarum et animam concubinarum tuarum. (Liber II Samuelis 19, 6)
Surrexit ergo rex et sedit in porta, et omni populo nuntiatum est quod rex sederet in porta; venitque universa multitudo coram rege. Israel autem fugerat in tabernacula sua. (Liber II Samuelis 19, 9)
Ait ergo ei rex: “Quid ultra loqueris? Dixi: Tu et Siba dividite possessiones”. (Liber II Samuelis 19, 30)
Transivit ergo rex in Galgala, et Chamaam cum eo. Omnis autem populus Iudae traduxerat regem, et etiam media pars populi Israel. (Liber II Samuelis 19, 41)
Abiit ergo Amasa, ut convocaret Iudam; et moratus est ultra tempus, quod ei constituerat. (Liber II Samuelis 20, 5)
Egressi sunt ergo cum eo viri Ioab, Cherethi quoque et Phelethi et omnes fortissimi; exierunt de Ierusalem ad persequendum Seba filium Bochri. (Liber II Samuelis 20, 7)
Ingressa est ergo ad omnem populum et locuta est eis sapienter. Qui abscissum caput Seba filii Bochri proiecerunt ad Ioab. Et ille cecinit tuba, et recesserunt ab urbe unusquisque in tabernacula sua. Ioab autem reversus est Ierusalem ad regem. (Liber II Samuelis 20, 22)
Erat ergo Ioab super omnem exercitum Israel; Banaias autem filius Ioiadae super Cherethaeos et Phelethaeos; (Liber II Samuelis 20, 23)