Znaleziono 2327 Wyniki dla: Eos
quia contrivit portas aereas et vectes ferreos confregit. (Liber Psalmorum 107, 16)
Et clamaverunt ad Dominum, cum tribularentur, et de necessitatibus eorum liberavit eos. (Liber Psalmorum 107, 19)
Misit verbum suum et sanavit eos et eripuit eos de interitionibus eorum. (Liber Psalmorum 107, 20)
Et clamaverunt ad Dominum, cum tribularentur, et de necessitatibus eorum eduxit eos. (Liber Psalmorum 107, 28)
Et laetati sunt, quia siluerunt, et deduxit eos in portum voluntatis eorum. (Liber Psalmorum 107, 30)
Effudit contemptionem super principes et errare fecit eos in deserto invio. (Liber Psalmorum 107, 40)
quia eripuit animam meam de morte, oculos meos a lacrimis, pedes meos a lapsu. (Liber Psalmorum 116, 8)
Dominus mecum adiutor meus, et ego despiciam inimicos meos. (Liber Psalmorum 118, 7)
Omnes gentes circuierunt me, et in nomine Domini excidi eos. (Liber Psalmorum 118, 10)
Circumdantes circumdederunt me, et in nomine Domini excidi eos. (Liber Psalmorum 118, 11)
Circumdederunt me sicut apes et exarserunt sicut ignis in spinis, et in nomine Domini excidi eos. (Liber Psalmorum 118, 12)
Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua. (Liber Psalmorum 119, 18)