Mosaico decorativo

Znaleziono 2327 Wyniki dla: Eos

  • Et contempserunt omnes inhabitantes universam terram verbum Nabuchodonosor regis Assyriorum et non convenerunt cum eo in pugnam, quoniam non timuerunt eum, sed erat adversus eos quasi vir unus. Et remiserunt legatos eius vacuos in despectu faciei eorum. (Liber Iudith 1, 11)

  • Et denuntiabis eis, ut praeparent mihi terram et aquam, quoniam ego exeam in ira mea ad eos et cooperiam omnem faciem terrae in pedibus virtutis meae et dabo eos in rapinam, (Liber Iudith 2, 7)

  • Super eos autem, qui non oboediunt, non parcet oculus tuus, ut des eos in occisionem et rapinam in tota terra tua, (Liber Iudith 2, 11)

  • Et disposuit eos, quemadmodum belli multitudo constituitur. (Liber Iudith 2, 16)

  • Et destruxit omnes fines eorum et lucos eorum excidit, et datum ei erat omnes deos terrae exterminare, ut ipsi soli Nabuchodonosor servirent omnes gentes, et omnes linguae et omnes tribus eorum invocarent eum deum. (Liber Iudith 3, 8)

  • dicens ut obtinerent ascensus montanae, quoniam per eos erat introitus in Iudaeam et erat facile prohibere ascendentes, eo quod angustus esset accessus viris plus quam duobus. (Liber Iudith 4, 7)

  • et dixit eis: “Renuntiate mihi, filii Chanaan: Quis est iste populus, qui sedet in montanis? Quae sunt autem, quas inhabitant, civitates, et quae est multitudo virtutis eorum? Et in quo est potestas et fortitudo eorum, et quis praeest super eos rex, dux militiae eorum? (Liber Iudith 5, 3)

  • et inhabitaverunt primum in Mesopotamia, quoniam noluerunt sequi deos patrum suorum, qui fuerunt in terra Chaldaeorum praeclari. (Liber Iudith 5, 7)

  • Et declinaverunt de via parentum suorum et adoraverunt Deum caeli, Deum, quem cognoverunt; et eiecerunt eos a facie deorum suorum, et fugerunt in Mesopotamiam et inhabitaverunt ibi dies multos. (Liber Iudith 5, 8)

  • Et insurrexerunt super eos Aegyptii et circumvenerunt eos in luto et latere, humiliaverunt eos et posuerunt eos in servos. (Liber Iudith 5, 11)

  • Et clamaverunt ad Deum suum, et percussit totam terram Aegypti plagis, in quibus non erat medicina, et eiecerunt eos Aegyptii a facie sua. (Liber Iudith 5, 12)

  • Et exsiccavit Deus Rubrum mare ante eos (Liber Iudith 5, 13)


"Seja paciente e espere com confiança o tempo do Senhor". São Padre Pio de Pietrelcina