Znaleziono 1617 Wyniki dla: Eorum
et fratres eorum facientes opera templi, octingenti viginti duo. Et Adaia filius Ieroham filius Phelelia filius Amsi filius Zachariae filius Phassur filius Melchiae; (Liber Nehemiae 11, 12)
et fratres eorum potentes nimis, centum viginti octo; et praepositus eorum Zabdiel vir nobilis. (Liber Nehemiae 11, 14)
Et ianitores: Accub, Telmon et fratres eorum, qui custodiebant ostia, centum septuaginta duo. (Liber Nehemiae 11, 19)
Et in viculis per omnes regiones eorum, de filiis Iudae habitaverunt in Cariatharbe et in pagis eius et in Dibon et in pagis eius et in Cabseel et in viculis eius (Liber Nehemiae 11, 25)
Sallu, Amoc, Helcias, Iedaia. Isti principes sacerdotum et fratrum eorum in diebus Iesua. (Liber Nehemiae 12, 7)
et Becbecia atque Hanni fratres eorum coram eis per vices suas. (Liber Nehemiae 12, 9)
Et principes Levitarum Hasabia, Serebia, Iesua, Bennui et Cadmihel et fratres eorum coram eis, ut laudarent et confiterentur iuxta praeceptum David viri Dei per vices suas; (Liber Nehemiae 12, 24)
Et obtulerunt in die illa sacrificia magna et laetati sunt; Deus enim laetificaverat eos laetitia magna; sed et uxores eorum et liberi gavisi sunt, et audita est laetitia Ierusalem procul. (Liber Nehemiae 12, 43)
Et filii eorum ex media parte loquebantur Azotice et nesciebant loqui Iudaice vel loquebantur iuxta linguam unius vel alterius populi. (Liber Nehemiae 13, 24)
Et obiurgavi eos et maledixi et cecidi quosdam ex eis et decalvavi eos; et adiuravi in Deo, ut non darent filias suas filiis eorum et non acciperent de filiabus eorum filiis suis et sibimetipsis dicens: (Liber Nehemiae 13, 25)
Et remittebat dominis eorum, et dabant ei mercedem. Septima autem die mensis Dystri detexuit texturam et reddidit illam dominis, et dederunt ei mercedem totam et dederunt ei pro textura haedum de capris. (Liber Thobis 2, 12)
quoniam tradita erat viris septem, et Asmodeus daemonium nequissimum occidebat eos, antequam cum illa fierent, sicut est solitum mulieribus. Et dixit illi ancilla: “Tu es, quae suffocas viros tuos! Ecce, iam tradita es viris septem, et nemine eorum fruita es. (Liber Thobis 3, 8)