Mosaico decorativo

Znaleziono 1617 Wyniki dla: Eorum

  • exaudies in caelo orationes eorum et preces eorum et facies iudicium eorum. (Liber I Regum 8, 45)

  • et reversi fuerint ad te in universo corde suo et tota anima sua in terra inimicorum suorum, ad quam captivi ducti sunt, et oraverint te contra viam terrae suae, quam dedisti patribus eorum, et civitatis, quam elegisti, et templi, quod aedificavi nomini tuo, (Liber I Regum 8, 48)

  • exaudies in caelo in firmamento solii tui orationes eorum et preces eorum et facies iudicium eorum; (Liber I Regum 8, 49)

  • et propitiaberis populo tuo, qui peccavit tibi, et omnibus iniquitatibus eorum, quibus praevaricati sunt in te, et dabis misericordiam coram eis, qui eos captivos habuerint, ut misereantur eis (Liber I Regum 8, 50)

  • Et respondebunt: “Quia dereliquerunt Dominum Deum suum, qui eduxit patres eorum de terra Aegypti, et secuti sunt deos alienos et adoraverunt eos et coluerunt eos; idcirco induxit Dominus super eos omne malum hoc””. (Liber I Regum 9, 9)

  • Erant autem principes eorum, qui super omnia opera Salomonis praepositi erant, quingenti quinquaginta; qui habebant subiectum populum et statutis operibus imperabant. (Liber I Regum 9, 23)

  • et cibos mensae eius et sessionem servorum et ordinem ministrantium vestesque eorum et pincernas et holocausta, quae offerebat in domo Domini, non habebat ultra spiritum (Liber I Regum 10, 5)

  • Qui dixerunt ei: “Si hodie oboedieris populo huic et servieris et petitioni eorum cesseris locutusque fueris ad eos verba lenia, erunt tibi servi cunctis diebus”. (Liber I Regum 12, 7)

  • Et dixit eis pater eorum: “Per quam viam abiit?”. Ostenderunt ei filii sui viam, per quam abierat vir Dei, qui venerat de Iuda. (Liber I Regum 13, 12)

  • Et percutiet Dominus Israel, ut moveatur sicut arundo in aqua, et evellet Israel de terra bona hac, quam dedit patribus eorum; et ventilabit eos trans Flumen, quia fecerunt sibi palos, ut irritarent Dominum. (Liber I Regum 14, 15)

  • Et fecit Iuda malum coram Domino, et irritaverunt eum super omnibus, quae fecerant patres eorum in peccatis suis, quae peccaverant; (Liber I Regum 14, 22)

  • Bellum autem erat inter Asa et Baasa regem lsrael cunctis diebus eorum. (Liber I Regum 15, 16)


"Comunguemos com santo temor e com grande amor." São Padre Pio de Pietrelcina