Znaleziono 2353 Wyniki dla: Enim
Indisciplinatae turpitudini non assuescat os tuum: est enim in illa verbum peccati. (Liber Ecclesiasticus 23, 17)
Memento patris et matris tuae, in medio enim magnatorum consistis; (Liber Ecclesiasticus 23, 18)
Domino enim Deo, antequam crearentur, omnia sunt agnita; sic et, postquam perfecta sunt, respicit omnia. (Liber Ecclesiasticus 23, 29)
Primo enim in lege Altissimi incredibilis fuit, secundo in virum suum deliquit, tertio in adulterio fornicata est et ex alio viro filios statuit sibi. (Liber Ecclesiasticus 23, 33)
Gloria magna est sequi Dominum; longitudo enim dierum assumetur ab eo. (Liber Ecclesiasticus 23, 38)
Doctrina enim mea super mel dulcis, et hereditas mea super mel et favum; (Liber Ecclesiasticus 24, 27)
Super mare enim abundavit cogitatio eius, et consilium illius super abyssum magnam. (Liber Ecclesiasticus 24, 39)
Mulieris bonae beatus vir: numerus enim dierum illius duplex. (Liber Ecclesiasticus 26, 1)
Ante sermonem non laudes virum: haec enim tentatio est hominum. (Liber Ecclesiasticus 27, 8)
Sicut enim homo, qui extulit mortuum suum, sic et qui perdit amicitiam proximi sui; (Liber Ecclesiasticus 27, 20)
Non illum sequaris, quoniam longe abest; effugit enim quasi caprea de laqueo, quoniam vulnerata est anima eius; (Liber Ecclesiasticus 27, 22)
homo enim iracundus incendit litem, et vir peccator turbabit amicos et in medio pacem habentium immittet inimicitiam. (Liber Ecclesiasticus 28, 11)