Mosaico decorativo

Znaleziono 2353 Wyniki dla: Enim

  • Illos enim locustarum et muscarum occiderunt morsus, et non est inventa sanitas animae illorum, quia digni erant ab huiusmodi exterminari; (Liber Sapientiae 16, 9)

  • filios autem tuos nec draconum venenatorum vicerunt dentes: misericordia enim tua adveniens sanabat illos. (Liber Sapientiae 16, 10)

  • In memoriam enim sermonum tuorum pungebantur et velociter salvabantur, ne in altam incidentes oblivionem non possent distrahi a tua beneficientia. (Liber Sapientiae 16, 11)

  • Tu enim vitae et mortis habes potestatem, et deducis ad portas mortis et reducis. (Liber Sapientiae 16, 13)

  • negantes enim te nosse impii per fortitudinem brachii tui flagellati sunt, novis pluviis et grandinibus et imbribus persecutionem passi et per ignem consumpti. (Liber Sapientiae 16, 16)

  • Quod enim valde mirabile erat, in aqua, quae omnia exstinguit, plus ignis valebat; vindex est enim orbis iustorum. (Liber Sapientiae 16, 17)

  • Quodam enim tempore mansuetabatur flamma, ne combureret, quae ad impios missa erant, animalia, sed ut ipsi videntes scirent quoniam Dei iudicio patiuntur persecutionem. (Liber Sapientiae 16, 18)

  • Substantia enim tua dulcedinem tuam in filios ostendebat; et deserviens sumentis voluntati, ad quod quisque volebat, convertebatur. (Liber Sapientiae 16, 21)

  • Creatura enim tibi Factori deserviens invalescit in tormentum adversus iniustos et lenior fit ad benefaciendum pro his, qui in te confidunt. (Liber Sapientiae 16, 24)

  • Quod enim ab igne non poterat exterminari, statim ab exiguo radio solis calefactum tabescebat, (Liber Sapientiae 16, 27)

  • Ingrati enim spes tamquam hibernalis glacies tabescet et disperiet tamquam aqua supervacua. (Liber Sapientiae 16, 29)

  • Magna sunt enim iudicia tua et inenarrabilia; propter hoc indisciplinatae animae erraverunt. (Liber Sapientiae 17, 1)


"Agradeça sempre ao Pai eterno por sua infinita misericórdia". São Padre Pio de Pietrelcina