Znaleziono 2353 Wyniki dla: Enim
Dixit enim in corde suo: “Oblitus est Deus; avertit faciem suam, non videbit in finem”. - (Liber Psalmorum 10, 11)
Propter quid spernit impius Deum? Dixit enim in corde suo: “Non requires”. (Liber Psalmorum 10, 13)
LAMED. Propter nomen tuum, Domine, propitiaberis peccato meo: multum est enim. (Liber Psalmorum 25, 11)
Nec enim in gladio suo possederunt terram, et brachium eorum non salvavit eos; sed dextera tua et brachium tuum et illuminatio vultus tui, quoniam complacuisti in eis. (Liber Psalmorum 44, 4)
Non enim in arcu meo sperabo, et gladius meus non salvabit me. (Liber Psalmorum 44, 7)
nonne Deus requiret ista? Ipse enim novit abscondita cordis. (Liber Psalmorum 44, 22)
Non in sacrificiis tuis arguam te; holocausta enim tua in conspectu meo sunt semper. (Liber Psalmorum 50, 8)
Si esuriero non dicam tibi; meus est enim orbis terrae et plenitudo eius. (Liber Psalmorum 50, 12)
Ecce enim in iniquitate generatus sum, et in peccato concepit me mater mea. (Liber Psalmorum 51, 7)
Ecce enim veritatem in corde dilexisti et in occulto sapientiam manifestasti mihi. (Liber Psalmorum 51, 8)
Non enim sacrificio delectaris; holocaustum, si offeram, non placebit. (Liber Psalmorum 51, 18)
Ecce enim Deus adiuvat me, et Dominus susceptor est animae meae. (Liber Psalmorum 54, 6)