Mosaico decorativo

Znaleziono 2353 Wyniki dla: Enim

  • Et nemo bibens vetus vult novum; dicit enim: “Vetus melius est!””. (Evangelium secundum Lucam 5, 39)

  • Beati eritis, cum vos oderint homines et cum separaverint vos et exprobraverint et eiecerint nomen vestrum tamquam malum propter Filium hominis. 23 Gaudete in illa die et exsultate, ecce enim merces vestra multa in caelo; secundum haec enim faciebant prophetis patres eorum. (Evangelium secundum Lucam 6, 22)

  • Vae, cum bene vobis dixerint omnes homines! Secundum haec enim faciebant pseudoprophetis patres eorum. (Evangelium secundum Lucam 6, 26)

  • Non est enim arbor bona faciens fructum malum, neque iterum arbor mala faciens fructum bonum. (Evangelium secundum Lucam 6, 43)

  • Unaquaeque enim arbor de fructu suo cognoscitur; neque enim de spinis colligunt ficus, neque de rubo vindemiant uvam. (Evangelium secundum Lucam 6, 44)

  • Bonus homo de bono thesauro cordis profert bonum, et malus homo de malo profert malum: ex abundantia enim cordis os eius loquitur. (Evangelium secundum Lucam 6, 45)

  • similis est homini aedificanti domum, qui fodit in altum et posuit fundamentum supra petram; inundatione autem facta, illisum est flumen domui illi et non potuit eam movere; bene enim aedificata erat. (Evangelium secundum Lucam 6, 48)

  • diligit enim gentem nostram et synagogam ipse aedificavit nobis”. (Evangelium secundum Lucam 7, 5)

  • Iesus autem ibat cum illis. At cum iam non longe esset a domo, misit centurio amicos dicens ei: “Domine, noli vexari; non enim dignus sum, ut sub tectum meum intres, (Evangelium secundum Lucam 7, 6)

  • Venit enim Ioannes Baptista neque manducans panem neque bibens vinum, et dicitis: “Daemonium habet!”; (Evangelium secundum Lucam 7, 33)

  • Non enim est occultum, quod non manifestetur, nec absconditum, quod non cognoscatur et in palam veniat. (Evangelium secundum Lucam 8, 17)

  • Videte ergo quomodo audiatis: qui enim habet, dabitur illi; et, quicumque non habet, etiam quod putat se habere, auferetur ab illo”. (Evangelium secundum Lucam 8, 18)


"É preciso amar, amar e nada mais". São Padre Pio de Pietrelcina