Znaleziono 2353 Wyniki dla: Enim
Gens enim ascendit super terram meam fortis et innumerabilis; dentes eius ut dentes leonis, et molares leaenae sunt ei. (Prophetia Ioel 1, 6)
Et Dominus dedit vocem suam ante faciem exercitus sui, quia multa sunt nimis castra eius, quia fortia et facientia verbum eius; magnus enim dies Domini et terribilis valde, et quis sustinebit eum? (Prophetia Ioel 2, 11)
Argentum enim meum et aurum tulistis et pretiosa bona mea intulistis in delubra vestra. (Prophetia Ioel 4, 5)
Haec dicit Dominus: “Super tribus sceleribus Iudae et super quattuor verbum non revocabo: eo quod abiecerint legem Domini et mandata eius non custodierint C deceperunt enim eos idola sua, post quae abierant patres eorum C (Prophetia Amos 2, 4)
Nihil enim faciet Dominus Deus, nisi revelaverit secretum suum ad servos suos prophetas. (Prophetia Amos 3, 7)
et sacrificate de fermentato laudem et vocate voluntarias oblationes et annuntiate; sic enim diligitis, filii Israel”, dicit Dominus Deus. (Prophetia Amos 4, 5)
“Ecce enim suscitabo super vos, domus Israel, dicit Dominus, Deus exercituum, gentem; et oppriment vos ab introitu Emath usque ad torrentem Arabae”. (Prophetia Amos 6, 14)
Haec enim dicit Amos: “In gladio morietur Ieroboam, et Israel captivus migrabit de terra sua””. (Prophetia Amos 7, 11)
Ecce enim mandabo ego et concutiam in omnibus gentibus domum Israel, sicut concutitur triticum in cribro, et non cadet lapillus super terram. (Prophetia Amos 9, 9)
Quomodo enim bibistis super montem sanctum meum, bibent omnes gentes iugiter; et bibent et absorbebunt et erunt quasi non fuerint. (Prophetia Abdiae 1, 16)
Et timuerunt viri timore magno et dixerunt ad eum: “Quid hoc fecisti?”. Cognoverant enim viri quod a facie Domini fugeret, quia indicaverat eis. (Prophetia Ionae 1, 10)
Et dixerunt ad eum: “Quid faciemus tibi, ut conticescat mare a nobis?”. Mare enim magis ac magis intumescebat. (Prophetia Ionae 1, 11)