Znaleziono 2979 Wyniki dla: End
Praecepit itaque David pueris, et interfecerunt eos; praecidentesque manus et pedes eorum suspenderunt eos super piscinam in Hebron. Caput autem Isbaal tulerunt et sepelierunt in sepulcro Abner in Hebron. (Liber II Samuelis 4, 12)
Audierunt vero Philisthim quod unxissent David regem super Israel et ascenderunt universi, ut quaererent David. Quod cum audisset David, descendit in praesidium; (Liber II Samuelis 5, 17)
Et consuluit David Dominum dicens: “Si ascendam ad Philisthim? Et si dabis eos in manu mea?”. Et dixit Dominus ad David: “Ascende, quia tradens dabo Philisthim in manu tua”. (Liber II Samuelis 5, 19)
Et addiderunt adhuc Philisthim ut ascenderent et diffusi sunt in valle Raphaim. (Liber II Samuelis 5, 22)
Consuluit autem David Dominum, qui respondit: “Non ascendas, sed gyra post tergum eorum et venies ad eos ex adverso arborum celthium (Liber II Samuelis 5, 23)
Postquam autem venerunt ad aream Nachon, extendit manum Oza ad arcam Dei et tenuit eam, quoniam boves lascivientes proruperunt. (Liber II Samuelis 6, 6)
Et introduxerunt arcam Domini et posuerunt eam in loco suo in medio tabernaculi, quod tetenderat ei David; et obtulit David coram Domino holocausta et pacifica. (Liber II Samuelis 6, 17)
Et percussit Moab et mensus est eos funiculo sternens eos in terra; mensus est autem duos funiculos ad occidendum et unum funiculum plenum ad vivificandum; factusque est Moab David serviens sub tributo. (Liber II Samuelis 8, 2)
et dixit David ad Uriam: “Descende in domum tuam et lava pedes tuos”. Et egressus est Urias de domo regis; secutusque est eum cibus regius. (Liber II Samuelis 11, 8)
Dormivit autem Urias ante portam domus regiae cum aliis servis domini sui et non descendit ad domum suam. (Liber II Samuelis 11, 9)
Nuntiatumque est David a dicentibus: “Non ivit Urias ad domum suam”. Et ait David ad Uriam: “Numquid non de via venisti? Quare non descendisti ad domum tuam?”. (Liber II Samuelis 11, 10)
Vocavit enim eum David, ut comederet coram se et biberet, et inebriavit eum. Qui egressus vespere dormivit in strato suo cum servis domini sui et in domum suam non descendit. (Liber II Samuelis 11, 13)