Znaleziono 2979 Wyniki dla: End
Longitudine dierum replebo eum et ostendam illi salutare meum. (Liber Psalmorum 91, 16)
adorate Dominum in splendore sancto. Contremiscite a facie eius, universa terra; (Liber Psalmorum 96, 9)
Tu exsurgens misereberis Sion, quia tempus miserendi eius, quia venit tempus, (Liber Psalmorum 102, 14)
Non in perpetuum contendet neque in aeternum irascetur. (Liber Psalmorum 103, 9)
in eos, qui servant testamentum eius et memores sunt mandatorum ipsius ad faciendum ea. (Liber Psalmorum 103, 18)
Benedicite Domino, omnes angeli eius, potentes virtute, facientes verbum illius in audiendo vocem sermonum eius. (Liber Psalmorum 103, 20)
amictus lumine sicut vestimento. Extendens caelum sicut velum, (Liber Psalmorum 104, 2)
Ascendunt in montes et descendunt in valles, in locum, quem statuisti eis. (Liber Psalmorum 104, 8)
illic naves pertransibunt, Leviathan, quem formasti ad ludendum cum eo. (Liber Psalmorum 104, 26)
Patres nostri in Aegypto non intellexerunt mirabilia tua, non fuerunt memores multitudinis misericordiarum tuarum et irritaverunt ascendentes in mare, mare Rubrum. (Liber Psalmorum 106, 7)
Sedentes in tenebris et umbra mortis, vincti in mendicitate et ferro, (Liber Psalmorum 107, 10)
Qui descendunt mare in navibus, facientes operationem in aquis multis, (Liber Psalmorum 107, 23)