Znaleziono 1722 Wyniki dla: Ego
Filii quoque Agar, qui exquirunt sapientiam super terram, negotiatores Merran et Theman et fabulatores et inquisitores prudentiae: viam autem sapientiae non cognoverunt neque commemorati sunt semitas eius. (Liber Baruch 3, 23)
Ego autem, quid possum adiuvare vos? (Liber Baruch 4, 17)
Abite, filii, abite; ego enim derelicta sum sola. (Liber Baruch 4, 19)
Ego enim speravi ab Aeterno salutem vestram; et venit mihi gaudium a Sancto super misericordia, quae veniet vobis cito ab Aeterno, salutari vestro. (Liber Baruch 4, 22)
et dicentem: “Fili hominis, mitto ego te ad filios Israel, ad gentes apostatrices, quae recesserunt a me; ipsi et patres eorum praevaricati sunt in me usque ad diem hanc. (Prophetia Ezechielis 2, 3)
Et filii dura facie et obstinato corde sunt, ad quos ego mitto te; et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 2, 4)
Tu autem, fili hominis, audi, quaecumque loquor ad te, et noli esse exasperans, sicut domus exasperatrix est; aperi os tuum et comede, quaecumque ego do tibi”. (Prophetia Ezechielis 2, 8)
et dixit ad me: “Fili hominis, venter tuus comedet, et viscera tua complebuntur volumine isto, quod ego do tibi”. Et comedi illud, et factum est in ore meo sicut mel dulce. (Prophetia Ezechielis 3, 3)
Ego autem dedi tibi annos iniquitatis eorum numero dierum trecentos et nonaginta dies, et portabis iniquitatem domus Israel. (Prophetia Ezechielis 4, 5)
Et dixit ad me: “Fili hominis, ecce ego conteram baculum panis in Ierusalem, et comedent panem in pondere et in sollicitudine et aquam in mensura et in desolatione bibent, (Prophetia Ezechielis 4, 16)
ideo haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te et ipse ego faciam in medio tui iudicia in oculis gentium (Prophetia Ezechielis 5, 8)
Idcirco vivo ego, dicit Dominus Deus, vere pro eo quod sanctum meum violasti in omnibus offensionibus tuis et in omnibus abominationibus tuis, ego quoque radam, et non parcet oculus meus, et non miserebor. (Prophetia Ezechielis 5, 11)