Znaleziono 1722 Wyniki dla: Ego
Custodite praecepta mea et facite ea. Ego Dominus, qui sanctifico vos. (Liber Leviticus 20, 8)
Nolite ambulare in legitimis nationum, quas ego expulsurus sum ante vos. Omnia enim haec fecerunt, et abominatus sum eas (Liber Leviticus 20, 23)
locutusque sum vobis: Vos possidebitis terram eorum, et ego dabo eam vobis in hereditatem, terram fluentem lacte et melle. Ego Dominus Deus vester, qui separavi vos a ceteris populis. (Liber Leviticus 20, 24)
Eritis mihi sancti, quia sanctus sum ego Dominus et separavi vos a ceteris populis, ut essetis mei. (Liber Leviticus 20, 26)
Et sanctificabis eum, quia panem Dei sui offert. Sit ergo sanctus tibi, quia ego sanctus sum, Dominus, qui sanctifico vos. (Liber Leviticus 21, 8)
Nec egredietur de sanctuario, ne polluat sanctuarium Domini, quia consecratus est oleo unctionis Dei sui. Ego Dominus. (Liber Leviticus 21, 12)
Ne profanet stirpem suam inter cognatos suos, quia ego Dominus, qui sanctifico eum”. (Liber Leviticus 21, 15)
Sed ad velum non ingrediatur nec accedat ad altare, quia maculam habet et contaminare non debet sanctuaria mea, quia ego Dominus, qui sanctifico ea”. (Liber Leviticus 21, 23)
“Loquere ad Aaron et ad filios eius, ut caveant ab his, quae consecrata sunt filiorum Israel, et non contaminent nomen sanctum meum, quae ipsi offerunt mihi. Ego Dominus. (Liber Leviticus 22, 2)
Dic ad eos pro posteris vestris: Omnis homo, qui accesserit de omni stirpe vestra ad sancta, quae consecraverunt filii Israel Domino, in immunditia sua, peribit coram me. Ego Dominus. (Liber Leviticus 22, 3)
Morticinum et dilaceratum a bestia non comedent, nec polluentur in eis. Ego Dominus. (Liber Leviticus 22, 8)
Custodient praeceptum meum, ut non habeant super illo peccatum et propterea moriantur, cum polluerint illud; ego Dominus, qui sanctifico eos. (Liber Leviticus 22, 9)