Znaleziono 1722 Wyniki dla: Ego
Ego sum panis vitae. (Evangelium secundum Ioannem 6, 48)
Ego sum panis vivus, qui de caelo descendi. Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum; panis autem, quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita”. (Evangelium secundum Ioannem 6, 51)
Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam; et ego resuscitabo eum in novissimo die. (Evangelium secundum Ioannem 6, 54)
Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo. (Evangelium secundum Ioannem 6, 56)
Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem; et, qui manducat me, et ipse vivet propter me. (Evangelium secundum Ioannem 6, 57)
Spiritus est, qui vivificat, caro non prodest quidquam; verba, quae ego locutus sum vobis, Spiritus sunt et vita sunt. (Evangelium secundum Ioannem 6, 63)
Respondit eis Iesus: “Nonne ego vos Duodecim elegi? Et ex vobis unus Diabolus est”. (Evangelium secundum Ioannem 6, 70)
Non potest mundus odisse vos; me autem odit, quia ego testimonium perhibeo de illo, quia opera eius mala sunt. (Evangelium secundum Ioannem 7, 7)
Vos ascendite ad diem festum; ego non ascendo ad diem festum istum, quia meum tempus nondum impletum est”. (Evangelium secundum Ioannem 7, 8)
Si quis voluerit voluntatem eius facere, cognoscet de doctrina utrum ex Deo sit, an ego a meipso loquar. (Evangelium secundum Ioannem 7, 17)
Ego scio eum, quia ab ipso sum, et ipse me misit”. (Evangelium secundum Ioannem 7, 29)
Quaeretis me et non invenietis; et ubi sum ego, vos non potestis venire”. (Evangelium secundum Ioannem 7, 34)