Znaleziono 688 Wyniki dla: Eat
At ille dixit: “Quinimmo beati, qui audiunt verbum Dei et custodiunt!”. (Evangelium secundum Lucam 11, 28)
Ostendam autem vobis quem timeatis: Timete eum, qui postquam occiderit, habet potestatem mittere in gehennam. Ita dico vobis: Hunc timete. (Evangelium secundum Lucam 12, 5)
Cum autem inducent vos in synagogas et ad magistratus et potestates, nolite solliciti esse qualiter aut quid respondeatis aut quid dicatis: (Evangelium secundum Lucam 12, 11)
Spiritus enim Sanctus docebit vos in ipsa hora, quae oporteat dicere”. (Evangelium secundum Lucam 12, 12)
Beati, servi illi, quos, cum venerit dominus, invenerit vigilantes. Amen dico vobis, quod praecinget se et faciet illos discumbere et transiens ministrabit illis. (Evangelium secundum Lucam 12, 37)
Et si venerit in secunda vigilia, et si in tertia vigilia venerit, et ita invenerit, beati sunt illi. (Evangelium secundum Lucam 12, 38)
Beatus ille servus, quem, cum venerit dominus eius, invenerit ita facientem. (Evangelium secundum Lucam 12, 43)
et beatus eris, quia non habent retribuere tibi. Retribuetur enim tibi in resurrectione iustorum”. (Evangelium secundum Lucam 14, 14)
Haec cum audisset quidam de simul discumbentibus, dixit illi: “Beatus, qui manducabit panem in regno Dei”. (Evangelium secundum Lucam 14, 15)
Et ait dominus servo: “Exi in vias et saepes, et compelle intrare, ut impleatur domus mea. (Evangelium secundum Lucam 14, 23)
In illa die, qui fuerit in tecto, et vasa eius in domo, ne descendat tollere illa; et, qui in agro, similiter non redeat retro. (Evangelium secundum Lucam 17, 31)
Ponite ergo in cordibus vestris non praemeditari quemadmodum respondeatis; (Evangelium secundum Lucam 21, 14)