Znaleziono 688 Wyniki dla: Eat
Vino pretioso et unguentis nos impleamus, et non praetereat nos flos temporis verni; (Liber Sapientiae 2, 7)
Tamquam scoria aestimati sumus ab illo, et abstinet se a viis nostris tamquam ab immunditiis; beata dicit novissima iustorum et gloriatur patrem se habere Deum. (Liber Sapientiae 2, 16)
aut tamquam avis, quae transvolat in aere, nullum invenitur argumentum itineris, sed alarum sonitu ventus levis verberatus et scissus per vim stridoris commotis alis permeatur, et post hoc nullum signum invenitur itineris; (Liber Sapientiae 5, 11)
Accipiet pro armatura zelum suum et armabit creaturam ad ultionem inimicorum, (Liber Sapientiae 5, 17)
et sapientia tua constituisti hominem, ut dominaretur creaturis, quae a te factae sunt, (Liber Sapientiae 9, 2)
Haec illum, qui primus formatus est, pater orbis terrarum, cum solus esset creatus, custodivit et eduxit illum a delicto suo (Liber Sapientiae 10, 1)
a magnitudine enim et pulchritudine creaturarum cognoscibiliter potest creator horum videri. (Liber Sapientiae 13, 5)
ostendens quoniam potens es ex omnibus salvare, etiamsi sine arte aliquis adeat mare. (Liber Sapientiae 14, 4)
Propter hoc et in idolis nationum erit visitatio, quoniam in creatura Dei in abominationem facta sunt et in tentationem animabus hominum et in muscipulam pedibus insipientium. (Liber Sapientiae 14, 11)
Creatura enim tibi Factori deserviens invalescit in tormentum adversus iniustos et lenior fit ad benefaciendum pro his, qui in te confidunt. (Liber Sapientiae 16, 24)
Omnis enim creatura in suo genere iterum ab initio refigurabatur, deserviens tuis praeceptis, ut pueri tui custodirentur illaesi. (Liber Sapientiae 19, 6)
Novissime autem viderunt novam creaturam avium, cum, adducti concupiscentia, postulaverunt escas epulationis: (Liber Sapientiae 19, 11)