Znaleziono 1917 Wyniki dla: Eam
Et saturabimini super mensam meam de equo et de iugali currus, de forti et de universis viris bellatoribus, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 39, 20)
Et ponam gloriam meam in gentibus, et videbunt omnes gentes iudicium meum, quod fecerim, et manum meam, quam posuerim super eos; (Prophetia Ezechielis 39, 21)
et scient gentes quoniam in iniquitate sua capta sit domus Israel, eo quod reliquerint me, et absconderim faciem meam ab eis et tradiderim eos in manus hostium suorum, et ceciderint in gladio universi. (Prophetia Ezechielis 39, 23)
Iuxta immunditiam eorum et scelera eorum feci eis et abscondi faciem meam ab illis. (Prophetia Ezechielis 39, 24)
Et non abscondam ultra faciem meam ab eis, eo quod effuderim spiritum meum super domum Israel”, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 39, 29)
Et in gradibus septem ascendebatur ad eam, et vestibulum erat intrinsecus, et caelatae palmae erant, una hinc et altera inde, in postibus eius. (Prophetia Ezechielis 40, 26)
Et vestibulum eius respiciebat ad atrium exterius, et palmae in postibus eius, et octo gradus erant, quibus ascendebatur ad eam. (Prophetia Ezechielis 40, 31)
Et ostia aedificii adiacentis ad aream vacuam, ostium unum ad viam aquilonis et ostium unum ad viam australem; et latitudo muri areae vacuae quinque cubitorum in circuitu. (Prophetia Ezechielis 41, 11)
Et eduxit me in atrium ex terius per viam ducentem ad aquilonem; et duxit me ad exedram, quae erat contra aream separatam, et contra aedem ad aquilonem. (Prophetia Ezechielis 42, 1)
Et ante exedras deambulatio decem cubitorum latitudinis, ad interiora respiciens, longitudinis centum cubitorum; et ostia eorum ad aquilonem. (Prophetia Ezechielis 42, 4)
Et dixit ad me: “Exedrae aquilonis et exedrae austri, quae sunt ante aream separatam, hae sunt exedrae sanctae, in quibus vescuntur sacerdotes, qui appropinquant ad Dominum sancta sanctorum: ibi ponent sancta sanctorum et oblationem et pro peccato et pro delicto, locus enim sanctus est. (Prophetia Ezechielis 42, 13)
Et vidi visionem secundum speciem, quam videram, quando venit, ut disperderet civitatem, et species secundum aspectum, quem videram iuxta fluvium Chobar; et cecidi super faciem meam. (Prophetia Ezechielis 43, 3)