Znaleziono 740 Wyniki dla: Dor

  • et cinnamomum et amomum et odoramenta et unguenta et tus, et vinum et oleum et similam et triticum, et iumenta et oves et equorum et raedarum, et mancipiorum et animas hominum. (Apocalypsis Ioannis 18, 13)

  • Et vox citharoedorum et musicorum et tibia canentium et tuba non audietur in te amplius, et omnis artifex omnis artis non invenietur in te amplius, et vox molae non audietur in te amplius, (Apocalypsis Ioannis 18, 22)

  • Et ceciderunt seniores viginti quattuor et quattuor animalia et adoraverunt Deum sedentem super thronum dicentes: “Amen. Alleluia”. (Apocalypsis Ioannis 19, 4)

  • Et cecidi ante pedes eius, ut adorarem eum. Et dicit mihi: “Vide, ne feceris! Conservus tuus sum et fratrum tuorum habentium testimonium Iesu. Deum adora. Testimonium enim Iesu est spiritus prophetiae”. (Apocalypsis Ioannis 19, 10)

  • Et apprehensa est bestia et cum illa pseudopropheta, qui fecit signa coram ipsa, quibus seduxit eos, qui acceperunt characterem bestiae et qui adorant imaginem eius; vivi missi sunt hi duo in stagnum ignis ardentis sulphure. (Apocalypsis Ioannis 19, 20)

  • Et vidi thronos, et sederunt super eos, et iudicium datum est illis; et animas decollatorum propter testimonium Iesu et propter verbum Dei, et qui non adoraverunt bestiam neque imaginem eius nec acceperunt characterem in frontibus et in manibus suis; et vixerunt et regnaverunt cum Christo mille annis. (Apocalypsis Ioannis 20, 4)

  • Et ego Ioannes, qui audivi et vidi haec. Et postquam audissem et vidissem, cecidi, ut adorarem ante pedes angeli, qui mihi haec ostendebat. (Apocalypsis Ioannis 22, 8)

  • Et dicit mihi: “Vide, ne feceris. Conservus tuus sum et fratrum tuorum prophetarum et eorum, qui servant verba libri huius; Deum adora!”. (Apocalypsis Ioannis 22, 9)


“É loucura fixar o olhar no que rapidamente passa”. São Padre Pio de Pietrelcina