Znaleziono 569 Wyniki dla: Domus Dei
Si non in timore Domini tenueris te, instanter cito subvertetur domus tua. (Liber Ecclesiasticus 27, 4)
Initium vitae hominis aqua et panis et vestimentum et domus protegens turpitudinem. (Liber Ecclesiasticus 29, 28)
“Exi a facie honoratioris! Necessitudine domus meae hospitio mihi factus est frater”. (Liber Ecclesiasticus 29, 34)
reliquit enim defensorem domus contra inimicos et amicis reddentem gratiam. (Liber Ecclesiasticus 30, 6)
Quam gloriosus apparuit, cum prospiceret e tabernaculo in egressu domus velamenti! (Liber Ecclesiasticus 50, 5)
Et erit in novissimis diebus praeparatus mons domus Domini in vertice montium, et elevabitur super colles; et fluent ad eum omnes gentes. (Liber Isaiae 2, 2)
Domus Iacob, venite, et ambulemus in lumine Domini. (Liber Isaiae 2, 5)
Vinea enim Domini exercituum domus Israel est, et vir Iudae germen eius delectabile; et exspectavi, ut faceret iudicium, et ecce iniquitas, et iustitiam, et ecce nequitia. (Liber Isaiae 5, 7)
In auribus meis iuravit Dominus exercituum: “Certe domus multae desertae erunt, grandes et pulchrae absque habitatore”. (Liber Isaiae 5, 9)
Et commota sunt superliminaria cardinum a voce clamantis, et domus repleta est fumo. (Liber Isaiae 6, 4)
Et dixi: “Usquequo, Domine?”. Et dixit: “Donec desolentur civitates absque habitatore, et domus sine homine, et terra relinquatur deserta”. (Liber Isaiae 6, 11)
Et dixit: “Audite ergo, domus David; numquid parum vobis est molestos esse hominibus, quia molesti estis et Deo meo? (Liber Isaiae 7, 13)