Znaleziono 3318 Wyniki dla: Dominus
Haec dicit Dominus Deus: Expandam super te rete meum in coetu populorum multorum, et extrahent te in sagena mea; (Prophetia Ezechielis 32, 3)
omnia luminaria caeli maerere faciam super te et dabo tenebras super terram tuam, dicit Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 32, 8)
Quia haec dicit Dominus Deus: Gladius regis Babylonis veniet tibi, (Prophetia Ezechielis 32, 11)
tunc purissimas reddam aquas eorum et flumina eorum quasi oleum adducam, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 32, 14)
Cum dedero terram Aegypti desolatam, deseretur autem terra a plenitudine sua, quando percussero omnes habitatores eius, scient quia ego Dominus. (Prophetia Ezechielis 32, 15)
Planctus est, et plangent eum; filiae gentium plangent eum, super Aegyptum et super omnem pompam eius plangent eum”, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 32, 16)
Videbit eos pharao et consolabitur super universa pompa sua. Interfecti sunt gladio pharaonis et omnis exercitus eius, ait Dominus Deus, (Prophetia Ezechielis 32, 31)
quia dedi terrorem meum in terra viventium; et prostratus est in medio incircumcisorum cum interfectis gladio pharaonis et omnis pompa eius”, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 32, 32)
Dic ad eos: Vivo ego, dicit Dominus Deus; nolo mortem impii, sed ut revertatur impius a via sua et vivat. Convertimini, convertimini a viis vestris pessimis; et quare moriemini, domus Israel? (Prophetia Ezechielis 33, 11)
Idcirco dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Qui in sanguine comeditis et oculos vestros levatis ad idola vestra et sanguinem funditis, numquid terram hereditate possidebitis? (Prophetia Ezechielis 33, 25)
Haec dices ad eos: Sic dicit Dominus Deus: Vivo ego, qui in ruinosis habitant, gladio cadent; et, qui in agro est, bestiis tradetur ad devorandum; qui autem in praesidiis et in speluncis sunt, peste morientur. (Prophetia Ezechielis 33, 27)
et scient quia ego Dominus, cum dedero terram desolatam et desertam propter universas abominationes suas, quas operati sunt. (Prophetia Ezechielis 33, 29)