Mosaico decorativo

Znaleziono 3318 Wyniki dla: Dominus

  • In die illa, dicit Dominus exercituum, auferetur paxillus, qui fixus fuerat in loco securo, et frangetur et cadet; et peribit, quod pependerat in eo, quia Dominus locutus est”. (Liber Isaiae 22, 25)

  • Dominus exercituum cogitavit hoc, ut detraheret superbiam omnis gloriae et viles faceret universos inclitos terrae. (Liber Isaiae 23, 9)

  • Manum suam extendit super mare, conturbavit regna. Dominus mandavit adversus Chanaan, ut contereret munimenta eius, (Liber Isaiae 23, 11)

  • Et erit: post septuaginta annos visitabit Dominus Tyrum, et redibit ad mercedes suas et rursum fornicabitur cum universis regnis terrae super faciem terrae. (Liber Isaiae 23, 17)

  • Ecce Dominus dissipat terram et frangit eam et conturbat faciem eius et dispergit habitatores eius. (Liber Isaiae 24, 1)

  • Et erit sicut populus sic sacerdos, et sicut servus sic dominus eius, sicut ancilla sic domina eius, sicut emens sic ille qui vendit, sicut fenerator sic is qui mutuum accipit, sicut qui repetit sic qui debet. (Liber Isaiae 24, 2)

  • Dissipatione dissipabitur terra et direptione praedabitur: Dominus enim locutus est verbum hoc. (Liber Isaiae 24, 3)

  • Et erit in die illa: visitabit Dominus super militiam caeli in excelso et super reges terrae super terram; (Liber Isaiae 24, 21)

  • Et erubescet luna, et confundetur sol, quia regnavit Dominus exercituum in monte Sion et in Ierusalem et in conspectu senum suorum glorificabitur. (Liber Isaiae 24, 23)

  • Et faciet Dominus exercituum omnibus populis in monte hoc convivium pinguium, convivium vini meri, pinguium medullatorum, vini deliquati. (Liber Isaiae 25, 6)

  • Praecipitabit mortem in sempiternum et absterget Dominus Deus lacrimam ab omni facie et opprobrium populi sui auferet de universa terra, quia Dominus locutus est. (Liber Isaiae 25, 8)

  • Et dicetur in die illa: “Ecce Deus noster iste, exspectavimus eum, ut salvaret nos; iste Dominus, sustinuimus eum: exsultabimus et laetabimur in salutari eius. (Liber Isaiae 25, 9)


"Que Maria seja toda a razão da sua existência e o guie ao porto seguro da eterna salvação." São Padre Pio de Pietrelcina