Znaleziono 1865 Wyniki dla: Domini Dei
Erat ergo peccatum puerorum grande nimis coram Domino, quia detrahebant sacrificio Domini. (Liber I Samuelis 2, 17)
Samuel autem ministrabat ante faciem Domini, puer accinctus ephod lineo. (Liber I Samuelis 2, 18)
Nolite, filii mei; non enim est bona fama, quam ego audio, ut transgredi faciatis populum Domini. (Liber I Samuelis 2, 24)
Puer autem Samuel ministrabat Domino coram Heli. Et sermo Domini erat pretiosus in diebus illis: non erat visio frequens. (Liber I Samuelis 3, 1)
Lucerna Dei nondum exstincta erat, et Samuel dormiebat in templo Domini, ubi erat arca Dei. (Liber I Samuelis 3, 3)
Porro Samuel necdum sciebat Dominum, neque revelatus fuerat ei sermo Domini. (Liber I Samuelis 3, 7)
Dormivit autem Samuel usque mane aperuitque ostia domus Domini. Et Samuel timebat indicare visionem Heli. (Liber I Samuelis 3, 15)
Et cognovit universus Israel a Dan usque Bersabee quod constitutus esset Samuel propheta Domini. (Liber I Samuelis 3, 20)
Et addidit Dominus ut appareret in Silo, quoniam revelatus fuerat Dominus Samueli in Silo iuxta verbum Domini. Et evenit sermo Samuelis universo Israeli. (Liber I Samuelis 3, 21)
Et reversus est populus ad castra, dixeruntque maiores natu de Israel: “Quare percussit nos Dominus hodie coram Philisthim? Afferamus ad nos de Silo arcam foederis Domini, et veniat in medium nostri, ut salvet nos de manu inimicorum nostrorum”. (Liber I Samuelis 4, 3)
Misit ergo populus in Silo, et tulerunt inde arcam foederis Domini exercituum sedentis super cherubim; erantque duo filii Heli cum arca foederis Dei, Ophni et Phinees. (Liber I Samuelis 4, 4)
Cumque venisset arca foederis Domini in castra, vociferatus est omnis Israel clamore grandi, et personuit terra. (Liber I Samuelis 4, 5)