Mosaico decorativo

Znaleziono 1865 Wyniki dla: Domini Dei

  • Iram Domini porto, quoniam peccavi ei, donec iudicet causam meam et faciat iudicium meum; educet me in lucem, videbo iustitiam eius. (Prophetia Michaeae 7, 9)

  • Quia replebitur terra cognitione gloriae Domini, sicut aquae operiunt mare. (Prophetia Habacuc 2, 14)

  • Repleris ignominia pro gloria; bibe tu quoque et denudare! Transibit ad te calix dexterae Domini, et veniet ignominia super gloriam tuam. (Prophetia Habacuc 2, 16)

  • Verbum Domini, quod factum est ad Sophoniam filium Chusi filii Godoliae filii Amariae filii Ezechiae, in diebus Iosiae filii Amon regis Iudae. (Prophetia Sophoniae 1, 1)

  • et qui avertuntur de post tergum Domini, et qui non quaerunt Dominum nec investigant eum”. (Prophetia Sophoniae 1, 6)

  • Silete a facie Domini Dei, quia iuxta est dies Domini; quia praeparavit Dominus hostiam, sanctificavit vocatos suos. (Prophetia Sophoniae 1, 7)

  • “Et erit in die hostiae Domini: visitabo super principes et super filios regis et super omnes, qui induti sunt veste peregrina; (Prophetia Sophoniae 1, 8)

  • et visitabo super omnem, qui arroganter ingreditur super limen in die illa, qui complent domum domini sui iniquitate et dolo. (Prophetia Sophoniae 1, 9)

  • Iuxta est dies Domini magnus, iuxta et velox nimis; vox diei Domini amara, tribulabitur ibi fortis. (Prophetia Sophoniae 1, 14)

  • Sed et argentum eorum et aurum eorum non poterit liberare eos in die irae Domini; in igne zeli eius devorabitur omnis terra, quia consummationem cum festinatione faciet cunctis habitantibus terram. (Prophetia Sophoniae 1, 18)

  • priusquam dispergamini quasi pulvis transeuntes, antequam veniat super vos ira furoris Domini, antequam veniat super vos dies furoris Domini. (Prophetia Sophoniae 2, 2)

  • Quaerite Dominum, omnes mansueti terrae, qui iudicium eius estis operati; quaerite iustitiam, quaerite mansuetudinem, si quomodo abscondamini in die furoris Domini. (Prophetia Sophoniae 2, 3)


"Nas tentações, combata com coragem! Nas quedas, humilhe-se mas não desanime!" São Padre Pio de Pietrelcina