Mosaico decorativo

Znaleziono 1865 Wyniki dla: Domini Dei

  • Calix aureus Babylon in manu Domini inebrians omnem terram; de vino eius biberunt gentes et ideo insaniunt. (Liber Ieremiae 51, 7)

  • Protulit Dominus iustitias nostras; venite, et narremus in Sion opus Domini Dei nostri”. (Liber Ieremiae 51, 10)

  • Acuite sagittas, implete pharetras; suscitavit Dominus spiritum regum Medorum, et contra Babylonem mens eius est, ut perdat eam, quoniam ultio Domini est ultio templi sui. (Liber Ieremiae 51, 11)

  • Et commovebitur terra et conturbabitur, quia impletur contra Babylonem cogitatio Domini, ut ponat terram Babylonis desertam et inhabitabilem. (Liber Ieremiae 51, 29)

  • Egredimini de medio eius, populus meus, ut salvet unusquisque animam suam ab ira furoris Domini. (Liber Ieremiae 51, 45)

  • Qui fugistis gladium, ite, nolite stare; recordamini procul Domini, et Ierusalem ascendat super cor vestrum. (Liber Ieremiae 51, 50)

  • “Confusi sumus, quoniam audivimus opprobrium; operuit ignominia facies nostras, quia venerunt alieni super sanctificationem domus Domini”. (Liber Ieremiae 51, 51)

  • Et fecit malum in oculis Domini iuxta omnia, quae fecerat Ioachim, (Liber Ieremiae 52, 2)

  • quoniam furor Domini erat in Ierusalem et in Iuda, usquequo proiceret eos a facie sua. Et recessit Sedecias a rege Babylonis. (Liber Ieremiae 52, 3)

  • Et incendit domum Domini et domum regis; et omnes domos Ierusalem et omnem domum magnam igni combussit; (Liber Ieremiae 52, 13)

  • Columnas quoque aereas, quae erant in domo Domini, et bases et mare aereum, quod erat in domo Domini, confregerunt Chaldaei et tulerunt omne aes eorum in Babylonem. (Liber Ieremiae 52, 17)

  • columnas duas et mare unum et vitulos duodecim aereos, qui erant subtus basi, quam fecerat rex Salomon domui Domini. Non erat pondus aeris omnium horum vasorum. (Liber Ieremiae 52, 20)


"Combata vigorosamente, se está interessado em obter o prêmio destinado às almas fortes." São Padre Pio de Pietrelcina