Znaleziono 1865 Wyniki dla: Domini Dei
Et propheta et sacerdos et populus, qui dicit: “Onus Domini”, visitabo super virum illum et super domum eius. (Liber Ieremiae 23, 34)
Sed “Onus Domini” ultra non memorabitis, quia onus erit unicuique sermo suus, et pervertitis verba Dei viventis, Domini exercituum, Dei nostri. (Liber Ieremiae 23, 36)
Si autem “Onus Domini” dixeritis, propter hoc haec dicit Dominus: Quia dixistis sermonem istum: “Onus Domini”, et misi ad vos dicens: Nolite dicere: “Onus Domini”; (Liber Ieremiae 23, 38)
Ostendit mihi Dominus, et ecce duo calathi pleni ficis positi ante templum Domini, postquam transtulit Nabuchodonosor rex Babylonis Iechoniam filium Ioachim regem Iudae et principes eius et fabrum et inclusorem de Ierusalem et adduxit eos in Babylonem. (Liber Ieremiae 24, 1)
Et factum est verbum Domini ad me dicens: (Liber Ieremiae 24, 4)
“A tertio decimo anno Iosiae filii Amon regis Iudae usque ad diem hanc, iste tertius et vicesimus est annus, factum est verbum Domini ad me, et locutus sum ad vos de nocte consurgens et loquens, et non audistis. (Liber Ieremiae 25, 3)
Et accepi calicem de manu Domini et propinavi cunctis gentibus, ad quas misit me Dominus, (Liber Ieremiae 25, 17)
Et erunt interfecti Domini in die illa a summo terrae usque ad summum eius; non plangentur et non colligentur neque sepelientur: in sterquilinium super faciem terrae erunt. (Liber Ieremiae 25, 33)
Et conticuerunt arva pacis a facie irae furoris Domini. (Liber Ieremiae 25, 37)
Dereliquit quasi leo umbraculum suum, quia facta est terra eorum in desolationem, a facie irae violentae et a facie irae furoris Domini. (Liber Ieremiae 25, 38)
“Haec dicit Dominus: Sta in atrio domus Domini et loqueris ad omnes civitates Iudae, de quibus veniunt, ut adorent in domo Domini, universos sermones, quos ego mandavi tibi, ut loquaris ad eos: noli subtrahere verbum, (Liber Ieremiae 26, 2)
Et audierunt sacerdotes et prophetae et omnis populus Ieremiam loquentem verba haec in domo Domini. (Liber Ieremiae 26, 7)