Znaleziono 8660 Wyniki dla: Dom
Sed per gratiam Domini Iesu credimus salvari quemadmodum et illi”. (Actus Apostolorum 15, 11)
ut requirant reliqui hominum Dominum et omnes gentes, super quas invocatum est nomen meum, dicit Dominus faciens haec (Actus Apostolorum 15, 17)
hominibus, qui tradiderunt animas suas pro nomine Domini nostri Iesu Christi. (Actus Apostolorum 15, 26)
Paulus autem et Barnabas demorabantur Antiochiae docentes et evangelizantes cum aliis pluribus verbum Domini. (Actus Apostolorum 15, 34)
Post aliquot autem dies dixit ad Barnabam Paulus: “Revertentes visitemus fratres per universas civitates, in quibus praedicavimus verbum Domini, quomodo se habeant”. (Actus Apostolorum 15, 36)
Paulus vero, electo Sila, profectus est, traditus gratiae Domini a fratribus; (Actus Apostolorum 15, 40)
Et quaedam mulier nomine Lydia, purpuraria civitatis Thyatirenorum colens Deum, audiebat, cuius Dominus aperuit cor intendere his, quae dicebantur a Paulo. (Actus Apostolorum 16, 14)
Cum autem baptizata esset et domus eius, deprecata est dicens: “Si iudicastis me fidelem Domino esse, introite in domum meam et manete”; et coegit nos. (Actus Apostolorum 16, 15)
Factum est autem, euntibus nobis ad orationem, puellam quandam habentem spiritum pythonem obviare nobis, quae quaestum magnum praestabat dominis suis divinando. (Actus Apostolorum 16, 16)
Videntes autem domini eius quia exivit spes quaestus eorum, apprehendentes Paulum et Silam traxerunt in forum ad principes; (Actus Apostolorum 16, 19)
et producens eos foras ait: “Domini, quid me oportet facere, ut salvus fiam?”. (Actus Apostolorum 16, 30)
At illi dixerunt: “Crede in Domino Iesu et salvus eris tu et domus tua”. (Actus Apostolorum 16, 31)